Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 360 > >|
1non ſit nequicquam, quod de ipſa admonui. Oſten­
ſum eſſe ais tempus, quo percurritur CD, æquale eſſe
tempori, quo decurſum fuerit HC: ſeu, ne confun­
damus, & rem explicemus, quaſi repetendam ex ſu­
periore ſchemate, oſtenſum eſſe ais id tempus, quo
percurritur DE, æquale eſſe tempori, quo de­
21[Figure 21]
curſum fuerit SD.
At primò, inſinuatum iam
eſt id eſſe impoſſibile; cùm quo iure ipſe bi­
ſecuiſti primam partem AD in S, liceat bi­
ſecare primum dimidium AS in P; & rursùs
primum horum dimidiorum in duo alia, &
primum iſtorum in duo, & ita porrò quoties
libuerit: Iuxta tuum verò ratiocinium, ſe qua­
tur tempus, quo percurritur SD, eſſe æqua­
le tempori, quo decurſum fuerit PS, quate­
nus, vt velocitas per totam DE eſt dupla ve­
locitatis per totam SD, quemadmodum in­
teruallum duplum eſt; ita velocitas per totam
SD dupla eſt velocitatis per totam PS, ſicut
interuallum eſt itidem duplum; Hoc autem
poſito, vlteriùs ſequatur tempus per SD, atque
idcircò per DE ipſi æquale, eſſe non iam minuto­
rum duorum, vt oſtendiſti, ſed minuti vnius cum
triente; vt pote coæquatum tempori per PS, quod
tam eſſe debet triens quatuor minutorum (quibus
vis AS percurri) quàm tempus per SD ſtatuitur à
te triens minutorum ſex (quibus percurritur AD)
cùm id tamen factu impoſſibile ſit, repugnantia putà
inuoluens, ac tantò magis, quantò ex vlterioribus
ſubdiuiſionibus probari poteſt eandem DE percurri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index