Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1
AD ART. IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo,
qui Galileo Definitionem ſpuriam impugnan­
ti obiicitur.
Magno quidem molimine conatur R. P. Paralogiſmum
oſtendere: ſed fruſtrà nihilominùs; cùm ſeu varios ſenſus
diſtinguat, ſeu propoſitiones retexat, ſeu conſequutionem ex­
pendat, nihil aliud rursùs, quàm quæſitum, ſeu principium (vt
fuerat illi obiectum) petat; aut in ſeipſum etiam, vbi retorquere
quidpiam vult, mutato nomine, concludat.
Haud iure verò
conqueritur ſibi affingi, quòd dixerit, ſpatio in duas parteis
æqualeis diuiſo, poſteriorem percurri dimidio temporis, quo prio­
rem (vnde illatum eſt Incommodum de infinito spatio intra
ſecundum tempus percurrendo) cùm relata ipſißima illius ver­
ba fuerint (de quadrante nempe, & dimidio quadrantis) ac, vt
poſſet Paralogiſmi Galileum conuincere, non fuerit alio prin­
cipio vſus.
Denique, ſi Paralogiſmus à Galileo admiſſus ſit,
oſtenditur R. P. alio loco aut nihil concluſiſſe, aut apertißimè
in eundem Paralogiſmum incidiſſe. A p.
110. 136.
AD ART. XIII. XIV. XV. XVI. XVII.
XVIII.
De Poſtulato Galilei circa motum
ſuper æque-altis, non æque-inclinatis planis.
Galilei obſeruata ad Poſtulatum hoc confirmandum nul­
lius hactenus falſitatis conuicta ſunt; poteſtque adeò eius do­
ctrina potiore iure cenſeri Scientia, vt quæ experientiæ con­
ſentanea ſit, quàm ea, quæ à R. P. traditur, vt quæ experien­
tiæ repugnet, ac fundata ſit in Experimento, quod falſum de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index