Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 360 > >|
1petus omnium globorum inter ſe æqualeis; ſed quom
tempore impetus exprimitur à quarto ſemel, exprimi
à tertio bis, à ſecundo ter, à primo quater, &c.
XVII. Quod attinet autem ad comparationem
arcuum CB, GB, IB, cum ipſis planis punctim
notatis inter extrema eadem; tu ſic inſtas, vt licet
totum id eſſe verum concederetur, quod dicitur de
impetu globi per diuerſos arcus librati, vrgeas aliam
eſſe rationem, aut meritò ſaltem videri poſſe aliam, deſ­
cendentis globi per diuerſa plana.
Globus enim, in­
quis, per aërem ſemper toto ſuo pondere deorsùm nititur,
& eatenus ſolum eius deſcenſus interturbatur, quatenus à
recto, & perpendiculari curſu ad circularem cogitur, at­
que adducitur: at præter impedimentum ex varia plano­
rum inclinatione, adhûc maius, dum globus etiam magis
à perpendiculari deſcenſu diſtrahitur; tantò minoribus in­
ſuper momentis globus per planum deſcendit, quan ò mi­
nùs accliue fuerit, vt facilè omnibus notum eſt.
Verùm
non video quî id concludas; quatenùs non aſſumis
planum, quantò minùs decliue eſt, tantò eſſe quo­
que prolixius.
Etenim notum quidem eſt acquiri
minores velocitatis gradus in minus decliui, quod
ſit decliuiori æquale, at, ſi vt minùs decliue, ita etiam
prolixius ſit, notum quoque eſt velocitatem in fine
illius quæſitam eſſe poſſe æqualem velocitati in fine
decliuioris acquiſitæ, prolixitate nempe deſcenſus par­
uitatem incrementorum velocitatis compenſante.
Interim autem æqualitas impetus in B acquiſiti, ſiue
per arcum, ſiue per planum contingat globi delapſio,
ex eo videtur conſequi, quòd ſilum ſupernè globum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index