Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 360 > >|
1cohibens aliud nihil præſtare videatur, quam præſta­
ret infernè, & ſine filo arcus marmoreus, aut ligneus
perfectè politus, qui eſſet CB, ſi ſupra ipſum dela­
beretur.
Atque id quidem tantò magis, quantò idem
Galileus oſtendit arcum CB, & planum CB eodem,
ſeu æquali tempore percurri; ac pari modo arcum,
& planum GB, & porrò arcum quemlibet non ma­
iorem quadrante cum plano vnà terminato.
Quin­
etiam cùm oſtenderit percurrere globum eodem, ſeu
æquali tempore quoduis planum inter quodlibit cir­
cumferentiæ circuli punctum, & infimum punctum,
quale eſt heic B, conſtitutum, vt putà ſemper exæ­
quato illi tempori, quo percurritur diameter circuli
eiuſdem perpendicularis; elicitur quoque exinde, vbi
ea omnia plana fuerint in eandem reducta altitudi­
nem, diuerſa quidem tempora fore, ſed impetum
nihilominùs parem.
Atque eadem quidem oſtendit
præ larus vir Ioannes Baptiſta Balianus Genuenſis,
edito hac dere libello, qui eodem ipſo anno, quo Ga­
lilei Liber prodijt, argumento ſumpto ab ipſis pen­
dulorum vibrationibus: ſed, vt præmonui, nihil eſt
neceſſe maiorem Galilei Poſtulato aſſerere fidem,
quàm ipſe aſſertam voluerit; dum eatenùs ſolùm
adhibendam petijt, quatenus deductæ ex eo conclu­
ſiones cum experientia conſentirent.
XVIII. Id prætereo, quod ſubiicis, ex aſcenſu
globi ad eandem altitudinem, non ſatis rectè colli­
gi impetus æqualitatem; quoniam id aduerſaretur
recitandæ tuæ rationi, atque experientiæ: vti & dum
cauſſam petis ex eo, quòd, quò circulus minor eſt, èo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index