Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1ipſo feci, appoſui ad lancem in æquilibrio ſuſtenta­
tam (à ſuppoſita nempe tabula) duplum eiuſce pon­
deris, hoc eſt vncias prope viginti; ac ſubinde elatum
globum vna ſui diametro ſupra fundum alterius lan­
cis conſtantis in aëre, placidè in ipſam dimiſi.
Tum
autem verum quidem fuit attolli ex ipſius caſu op­
poſitam lancem cum ponderis duplo; at quia vidi
interim ipſam ſupra expectatam attolli altitudinem,
idcircò ſtatim duo intellexi, alterum poſſe idem pon­
dus ex altitudine minore, alterum poſſe ex ipſa ea­
dem, pondus adhûc maius attolli.
Et aduocatis cer­
tè amicis, qui ad lancis elationem, emotionemve à
tabula, me globum dimittente, attenderent, aut me
attendente globum ipſi dimitterent, res ita ſucceſſit,
vt lanx ſuſtentata cum duplo eodem pondere elata
fuerit dimiſſo globo non modo ex diametro vna,
verùm ex dimidio etiam diametri, etiam ex triente,
quadrante, ſextante, octante, dextante; ac vice verſa,
vt dimiſſo globo ex eadem vnius diametri altitudi­
ne, elata lanx fuerit cum impoſito pondere, non
modo duplo, ſed etiam triplo, quadruplo, quin­
tuplo, & ampliùs.
Experiri etiam conſequenter lu­
buit, an ſaltem globus decidens ex duplo altitudinis
(diametrorum ſcilicte duarum) eleuaret duplum eius
ponderis, quod ſummum mox extulerat; ſed longè
ſanè abfuit; ac magis adhûc, vt ex triplo triplum, ex
quadruplo quadruplum.
XXVI. Quandoquidem verò ipſe globum plum­
beum vnius vnciæ vſurpâras; ideò talem quoque
vſurpandum cenſui, plumbeum ſcilicet, ac vnius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index