Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1vnciæ Pariſini ponderis, diametro eius deprehenſa
continere digiti beſſem, ac idcircò partem Pariſini
pedis decimam-octauam.
Cæterùm idem mihi eue­
nit, quod circa globum marmorum; impoſitis enim
in lance ſuffulta duabus vncijs, extulit eas globus
ſenſibiliter non ex altitudine modo diametri vnius,
ſed ex dimidio etiam eiuſdem, etiam ex triente, qua­
drante, ſextante, octante, dextante, imò, & ex vncia,
duodecimáve diametri parte.
Ac rurſus ex eadem
diametri vnius altitudine, non duas modò extulit
vncias, verùm etiam treis, etiam quatuor, quinque,
ſex, ſeptem, duaſque drachmas inſuper, quadrantem­
ve vnius vnciæ.
Et cùm experiri iterum placuerit,
an duplum huius ponderis eleuaretur ex caſu globi
à duplo altitudinis, triplumque ex caſu à triplo, &c.
deprehendi dimiſſo globo ex diametris duabus alti­
tudinis, attolli non duplum, hoc eſt, vncias quatuor­
decim cum ſemiſſe; ſed vncias ſolummodò nouem,
cum beſſe, aut dodrante duntaxat.
Quo pacto de­
inceps ex diametro tertia extulit non triplum, hoc
eſt viginti vnam vncias cum dodrante; ſed vncias
ſolummodò duodecim, ac ferè dimidium; & ex dia­
metro quarta extulit, non quadruplum, hoc eſt vn­
cias viginti nouem; ſed duplum ſolùm, hoc eſt vn­
cias quatuordecim, atque ſemiſſem.
Prætereo au­
tem, quemadmodum, vt extulit dumtaxat duplum ex
diametris quatuor, ſic etiam deinceps extulerit ſolum­
modò triplum ex diametris nouem, & quadruplum,
ex ſexdecim.
Adnoto iam ſolùm, licuiſſe ex iſtis in­
telligere, poſſe tuam hanc experientiam meritò vocari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index