Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
1temporéque eodem peruenire in terram: vtcúmque aliunde
Ariſtoteles cenſeat cadere maiorem velociùs, & peruenire
citiùs. A p 41. in 53.
ART. XXIX. XXX. XXXI XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis ſpatij
ſingulas decurſum non iri.
Origo fuit mali, quòd R. P. & Experimentum falſum
(ſeu quod nul um eſſet) pro vero habuerit.
& illam Motus
æquabiliter accelerati definitionem aſſumpſerit, quæ traditur
nulla temporis mentione: cum impoßibile tamen ſit ſeu celerita­
tem, ſeu accelerationem, maximéque æquabilem, intelligi, ſine
comparatione ad tempus.
Et quia ſupponendo velocitates
acquiri, vt spatiæ, manifeſtè ſequitur, vt ſecundum æquale
spatium decurratur dimidio temporis, quo primum; tertium
triente, quartum quadrante, &c. (quippe tempore ſemper
exſiſtente ad velocitatem increſcentem ſubmultiplo) cum heic
tamen conſequantur incommoda varia, ac illud speciatim,
quod acceleratio fieret, vt difformiter.
ſic in ratione pluſquam
tripla: ideò oſtendit quidem R. P. ex quibuſdam incommodis
fieri non poſſe vt decurrantur ſpatia temporibus huiuſmodi;
ſed oſtendit tamen aduerſus ſeipſum, quatenus decurri neceſſariò
ſequitur ex ea poſitione, quod velocitates ſe habeant vt ſpatia.
A p.
13. in 63.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII.
De Tempore, quo R. P. colligit
ſingulas parteis decurſum iri.
Diuiſo caſus spatio in parteis æqualeis quotcumque,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index