Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1heic ſermo eſt, pars ſecunda DE tribus minutis percurri
deberet, hoc eſt dimidia parte primi temporis; & pars ter­
tia EF duobus minutis, nempe tertia parte eiuſaem primi
temporis, & ita de cæteris.
Quamobrem verò id non
fieret; cùm ſuppoſito tuo illo principio de velocita­
tibus ſeſe habentibus vt ſpatijs, & nullus ſit paralo­
giſmus, & res ſponte ſua ſe prodat, neque videatur
euerti poſſe, abs te, vt mox tentas euertere, niſi tua
ipſius euertas principia, & falſitatem prodens conſe­
quentis, quod tamen ex tuis principiis tam neceſſa­
riò deducitur, videaris etiam prodere falſitatem ante­
cedentis?
Pergis itaque, At rem non ita accidere facilè
intelligimus, diuiſa bifariam parte AD in S, & parte
item DE ſimiliter in X.
Tunc enim ob eandem ratio­
nem neceſſe fuerit, vt pars SD percurratur in dimidio
eius temporis, quo pars AS decurritur; & DX in ter­
tia parte, itemque XE in quarta parte eiuſdem temporis,
vt manifeſtum eſt.
Quorſum verò id neceſſe non fue­
rit; cùm eadem ſit ratio dimidij ad dimidium, quæ
totius ad totum, & nulla ſit obſeruatio, aut ratio, ex
qua aliud inferatur potiùs de partibus AD, DE, EF,
&c.
quàm de partibus AS, SD, DX, &c. aut de
quibuſlibet minoribus, dummodò ſint omnes inter
ſe æquales?
Pergis iterum, Cùm igitur ſupponamus
totam AD minutis ſex pertranſiri, neceſſe erit, vt decur­
ſus per AS quatuor minuta, & deſcenſus per SD duo
tantum minuta inſumat: vt ſcilicet ea ratione tempus deſ­
cenſus per SD ſit dimidia pars temporis in deſcenſu per AS
inſumpti; ideoque etiam pars DX minuti. (1 1/5)nempe tertia
parte temporis AS; & pars XE minuto vno, ſiue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index