Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1accipit R. P. punctum infimum primæ partis, & ab ipſo
ſurſum eiuſdem primæ partis dimidium, trientem, quadran­
tem, & vniuersè tot fragmenta, quot ſunt inferiùs partes
æquales; ac tum contendit, quanto tempore dimidium inferius
primæ partis percurritur, tanto deinceps partem ſecundam
æqualem percurri; quanto triens, tanto tertiam; quanto qua­
drans, tanto quartam, &c.
adeò proinde, vt in inferiore pri­
mæ partis dimidio contineantur ſigillatim omnia tempora, qui­
bus omnes ſuperſtites æquales partes percurruntur.
Attamen
abs re, & omninô gratis negligit ſuperius dimidium, nullam­
que eius rationem habet; à cuius tamen initio, non fine, motus
incipit, & per quod iam acceleratur, cùm pauciores parteis,
quam inferius non habeat.
Gratis quoque vſurpat inferius, ipſique
fata omnium partium inferiorum alligat: nam & quòd vult
ſecundam partem eſſe huius dimidij duplam, atque ideo eſſe
velocitatem duplam, & tempus æquale: nihil aliud; quàm
quæſitum petit.
Aliunde autem variis argumentis conficitur,
vt aſſumpto quocumque primo tempore, tam inferius dimidium,
quàm ſecunda pars tempore breuiore, breuioreque in infinitum
percurrantur (ſubdiuiſo nempe priore dimidio in duo alia, &
rurſus priore in alia, &c.) vt item tam inferius dimidium, qua
ſecunda pars percurrantur dimidio temporis, quo integra pri­
ma: vt tempus per ſecundam partem ſeſquialterum ſit, non
duplum ad illud, quo percurritur inferius dimidium: vt tam
prima pars ſola, quàm prima, & ſecunda ſimùl, hoc eſt pars,
& totum eodem, aut æquali percurrantur tempore; atque id
genus cætera, quæ proportione etiam obiici in trientem, qua­
drantem, fragmentaque alia aſſumptæ primæ partis poſſunt.
A p.
63. in 72.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index