Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 360 > >|
1trienteis quorum poſtremus ſit IC; ſic tota AH diui­
di poteſt in trienteis treis, quorum poſtremus ſit QH;
& vt facis tempus per IC minuti vnius cum triente;
cùm ſit nempe triens minutorum quatuor, ſiue duo­
rum bes; ita facere licet tempus per QH quadragin­
ta ſecundorum, cùm ſit triens minutorum duorum,
ſiue bes vnius minuti.
Cùm autem hoc modo QH
ſe habeat ad IC, vt IC, ad ND; & CA non minùs ſit
tripla ipſius AQ, quàm DA ipſius AI, vtráque nem­
pe pari modo, quo EA ipſius AC; adeò vt velocitati­
bus ob rationem triplam exæquatis, ſic ego poſſim
concludere QH ſe habere ad IC, vt tu concludis IC
ſe habere ad DE, ſequitur, vt, quia concludis tempora
per IC, & DE eſſe æqualia; tempora quoque per QH,
& IC æqualia ſint, ac proinde tempus per IC ſit iam
non vnius minuti cum beſſe, ſed dimidium minuti
cum ſextante; & qua ratione hoc ſequitur, ſequetur vt
aſſumpto dimidio ipſius AH, ac ita ſumptis in infini­
tum dimidiorum dimidiis, quæ per trienteis diuidan­
tur, futurum, vt ipſa IC minore ſemper, ac minore in
inſinitum tempore, quàm ipſe admiſeris, cenſeatur per­
curri.
Sic ex eo, quod vis velocitatem in E eſſe tri­
plam velocitatis in C; & velocitatem in D triplam
velocitatis in I, pro ratione nempe ſpatiorum, Sequi­
tur vt tam tota DE, quàm tota IC percurrantur non
iam vno minuto cum triente, ſed omninò duobus
minutis, trienteve minutorum ſex, quibus percurritur
AC: cùm vbicumque eſt velocitatis triplum, ibi ma­
nifeſtò non ſit nec ampliùs nec minùs, quàm tempo­
ris triens.
Sic incidis rursùs in eum, quem eſſe cauſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index