Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 360 > >|
1
EPISTOLÆ TERTIÆ.
ART. I. Scribendi Occaſio
De hac iam dictum. Notandum ſolùm, Epistolas de
Motu impreſſo à motore tranſlato, pro quibus hac fuit
velut Apologia, ea occaſione fuiſſe conſcriptas, quòd fides
ægrè habita fuiſſet Experimentis ab Authore factis, adſtruen­
do illi Theoremati, Si id corpus, cui inſiſtimus, trans­
feratur, motus omneis noſtros, rerumque à nobis mo­
bilium, perinde fieri, apparereque, ac ſi illud quieſceret.
Ea autem fuerant præ cæteris, Quòd naui velocißimè abducta,
perinde atque quieſcente, proiectus ſursùm lapis ſecundum
mali longitudinem, tueretur ſemper tam aſcendendo, quàm
exſcendendo eandem a malo diſtantiam; & dimiſſus è carche­
ſio ad pternam, ita caderet, vt neque ex parte puppis deſere­
retur, neque ex parte proræ attingeretur à malo.
Quòd pi­
la ex prora in puppim, ex puppi in proram proiecta, pari im­
petu ferri appareret, parque ſpatium conficeret; & neque tar­
diùs perueniret ad colluſorem, tametſi aufugientem, qui ad
proram: neque citiùs ad alium, tametſi occurrentem, qui ad
puppim, donec volaret per aërem.
Quòd è curru, aut equo
citißimè abrepto, perinde ac quieſcente, proiectæ ſursùm res in
ipſam manum reciderent: dimiſſæ cadere apparerent ſecun­
dum perpendiculum; emiſſæ prorsùm, retrorſúmque, nec pro­
piùs, nec longiùs caderent in terram.
Quòd dimiſſa pila
ab incedente, currenteve per complanatum locum, antrorsùm
ſemper procurreret; pari vi antrorsùm, retrorſúmque proie­
cta, pariabeſſet, dum à motu ceſſaret, à proiectore diſtantia; &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index