Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 360 > >|
1eiuſdem rectæ CD attollatur ad G, inde liberè dimiſſus,
pari modo ad eandem rectam CD, aut proximè ad eam
conſcendet verſus H. Jmò, ſi ex F ſuſpenſus attollatur ad
I, inde feretur, vſque ad K.
Per diuerſos igitur illos arcus
decidens globus, ſemper ad æqualem altitudinem conſcendit.
Ergo è quolibet deſcenſu æqualem acquirit impetum; niſi
enim eſſet impetus æqualis, globum ad æqualem altitudinem
non attolleret.
Quid ni igitur idem quoque faciat globus,
ſi per plana CB, GB, IB deſcendat? Credibile igitur
etiam eſt globum per illa, aut ſimilia plana decidentem, æqua­
lem tali deſcenſu impetum, ac proinde æqualem quoque ve­
locitatis gradum acquirere.
Subinde autem, vt oſten­
das quàm hæc ſint incerta, incohæcentia, &c. Impri­
mis quidem neſcio, inquis, an globi ea, qua vult Galileus
ratione ſuſpenſi, ac librati alitùs in Etruria, quàm in Gal­
lia aſſurgant; at heic neque tam propè ad horizontalem li­
neam, neque per diuerſos arcus ad eam æqualiter accedunt.
Nempe filo pedum quatuor cum dimidio ſuſpenſus globus ad
lineam horizontalem tribus infra centum pedibus deſcriptam,
propiùs quàm duobus digitis nunquam acceßit.
At centro
nouem tantum digitis ſupra lineam horizontalem accepto,
filóque duorum pedum conſtituto, iam globus ad lineam ho­
rizontalem vno digito, quàm anteà propiùs acceßit.
Vbi
verò centrum ſeptem infra lineam horizontalem digitis aſ­
ſumptum est, vix ad quatuor à linea horizontali digitos
globus aſcendit.
Concludis idcircò his verbis, Qua
igitur fide Galileus tam aſſeueranter ait globum ita ſuſpen­
ſum, ac per quoſcumque arcus librarum, ad æqualem ſem­
per altitudinem aſſurgere?
aut quomodo ex re adeò euiden­
ter falſa petere auſus eſt testimonium veritatis?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index