Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 360 > >|
1deſcenſus procliuior, faciliorque, & aſcenſus difficilior vi­
deatur: id repugnaret tum compenſationi, aduerſus
quam nihil obiicis, inter breuitatem, & decliuita­
tem ſpatij; tum familiari experientiæ de rebus deor­
sùm impactis, quæ impetu pari deiectæ tantò emer­
gunt altiùs, quantò incidentia eſt magis perpendi­
cularis.
Attingo ergo potiùs id, quod ſupereſt,
dum id ſugillas, quod Galileus ſe eſſe ſæpiùs exper­
tum ait, tum globum ferreum per aërem cadentem, tum
globum æneum per excauatum in longiore tigillo alueolum,
in quacumque tigilli ſupra horizontem eleuatione deſcenden­
tem, perpetuò tantum præcisè temporis in deſcenſu per pri­
mum totius percurrendi spatij quadrantem, quantum in
trium reliquorum decurſu inſumpſiſſe: ex quo ſine dubio con­
ſequens eſſet, ſpatia æqualibus temporibus decurſa in ea
eſſe ratione, quæ reperitur inter numeros impareis ab vnita­
te procedenteis.
Nimirùm, vt oſtendas ea, quæ ex iſtis
quaſi principiis conſequuntur, aut inferuntur, eſſe ip­
ſis certiora, aut cuidentiora non poſſe: Id, inquis, tot
erroribus obnoxium eſt, & exploratu adcò difficile, vt nihil
inde certi concludi poſſe videatur.
Enimverò, vtcum­
que experiundi modus difficilis ſit, obnoxiuſque er­
roribus; non idcircò tamen experimentum conuin­
citur falſum.
Tuum certè illud de Libra, cui totus
poſteà inniteris, quot quæſo, vel te deducente, er­
roribus obnoxium eſt?
quàm exploratu difficile? &
ipſum tamen falſum non habes?
Cùm profectò illo
teſtetur ſe ſaltem centies rem exploraſſe, & experi­
mentum ſemper ita ſucceſſiſſe, vt vix vlla vnquam
differentiola interceſſerit; videri poteſt non eſſe tua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index