Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 360 > >|
1non modò probaret impetum, atque idcircò velocitatem ſicut
spatium increſcere; ſed speciatim quoque illud, quod edixit,
diametrum cuiuſlibet globi ita eſſe præciſam impetus illius
menſuram, vt ex altitudine duarum diametrorum præcisè, per­
cutiat duplò fortiùs: ex altitudine trium triplo: ex altitudine
quatuor quadruplò, &c.
Iußit autem Experimentum in Bi­
lance peragi, qua ruè ſuſpenſa, & alterâ lancium per aërem
liberâ, alterâ ſuffulta, & pondere exæquatâ cum libera, glo­
bóque ſimùl, ſi deinceps, inquit, dimittatur globus in liberam
ex vna ſui diametro, is percußionis impetu attollet ſuffultam
cùm ſuper-addito præci è vno ſui pondere; ſi ex duabus, cum
ſuper-addito duplo: ſi ex tribus, cum triplo: ſi ex quatuor,
cum quadruplo.
Et permirum tamen id Experimentum de­
prehendi falſum; quatenus dimiſſus globus ex altitudine dia­
metri vnius, non modò attollit cum altera lance (eo, quo dictum
eſt, modo exæquata) ponderis tantumdem, quanto ipſe eſt, ve­
rùm etiam duplum, etiam ad vſque ſeptuplum: & tantum idem
aliunde attollit non modò ex diametro vna altitudinis, verùm
etiam ex diametri ſemiſſe, imo ex quadrante, imò ex octante,
imò & ex vncia.
Quin-etiam eius ponderis, quod eleuat ſum­
mum ex diametro vna, duplum eleuat non ex diametris dua­
bus, ſed ex quatuor: triplum non ex tribus, ſed ex
nouem: quadruplum non ex quatuor, ſed ex ſedecim: adeò
proinde vt proprio R. P. experimento eius ſententia euertatur,
& Galileana confirmetur. Adde &, ſi velocitatis gradus
pro ratione diametrorum creſcerent, euenturum, vt dimißis ex
eadem altitudine duobus globis ex eadem materia, quorum
vnus eſſet diametro decies maiore, quàm alius, minor caderet
decuplo velociùs, ac decuplò citiùs perueniret in terram, quàm
maior; cùm experientia tamen doceat cadere æque-velociter,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index