Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1Atque ex hoc quidem ratio obiter petitur, cur in
exemplo repetito de penſilibus, nihil referat, quod­
cumque pondus filo appendas, vt celeritate eadem
vibrationes fiant; ideò enim penſile centum libra­
rum non vibratur velociùs, quàm penſile vnius vn­
ciæ, quoniam altitudo, ex qua vtrumque cadit, ea­
dem eſt, menſurata nempe, eadem portione perpen­
di uli, quemadmodum eſt ante declaratum: cùm
celeritas aliunde ſtatim augeatur vel minuatur, ac fi­
lum breuius fit, vel prolixius.
Et hactenus quidem
de tua Experientia.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis spatij ſimgulas
decurſum non iri.
XXIX. Sequitur iam Secundum membrum Po­
ſterioris capitis, quod tibi fuit præcipus ſcopus.
Videlicet ita concludis. Atque ex his iam manifeſtè, at­
que euidenter conſtat, celeritatem motus in naturali grauium
deſcenſu per aërem, ſecluſis externis impedimentis, vniformi
ſemper incremento augeri, & in spatijs æqualibus creſcere
æqualiter: ita ſcilicet, vt ex dupla diſtantia, celeritas dupla,
& ex tripla diſtantia, celeritas tripla, atque ita deinceps,
eadem ratione, maior ſemper celeritas habeatur: niſi fortè
eò vſque iam progreſſa eſſet celeritas, vt nec celeriùs aerr di­
uidi, nec citiùs rarefieri, & accurrere ad replendum va­
cuum naturaliter poſſet.
Et poſteà: Ex quo vlteriùs il­
lud etiam conſtat, quàm non rectè Galileus, vulgò receptam
motus æquabiliter accelerati definitionem eam reiecerit, qua
motus eiuſmodi is dicitur; qui spatijs æqualibus, æqualia cele­
ritatis augmenta acquirit; & quàm oſcitanter idem halluci-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index