Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 303 > >|
1ctitudinem carinæ, ita vt ſcalmus ſit in ipſa cuſpide, manu­
brium intra puppim, & palmula foris mari immerſa.
Quia
nimirum eodem pacto ſi remi palmula mare propellerer ad
dexteram, ab eo vtique per reſiſtentiam repulſa, ſimul cum
toto remo, ſcalmo, ac puppi pergeret ad ſiniſtram prora
manente immota, vel quaſi immota.
Et hoc pacto magna
nauigia abſque remis ſolo temone conuerti ſolent in
portu.
Altera verò motio nauis, quæ ſit mediante gubernaculo,
ac temone, eſt illa, quæ non procedit ab ipſo gubernatore
tanquam à mouente, ſed tanquam à ſuſtinente temonem
in obliqua poſitione ad excipiendum impetum maris oc­
currentis, quo nauis ipſa aliquantulum inclinatur.
Obliquè
namque conſtituto temone, nauigioque ad anteriora progre­
diente, neceſſariò mare obuians temonem in ea parte, qua
tranſuerſum eſt, offendit, ipſumque repellit.
Per quem repul­
ſum temo ipſe cum recta in contrarium ferri non poſſit, vi­
delicet retrorſum, eo quod puppi ſit affixus procedenti an­
trorſum, obliquè ſaltem ab itinere dimouetur, & cum eo
tota nauis à latere aliquantulum circumuertitur, vt mox in­
fra latius explicabitur.
Illud interim adnotando, eandem
eſſe rationem de aqua in contrarium fluente, temonemque
cum naui ſtantem feriente, ac de aqua ſtante, inquam temo
obliquè conſtitutus dum fertur cum naui offendat.
Non
minus enim vim patitur ſolidum manens à fluido currente,
quod excipit, vt velum à vento, quàm ſolidum currens à
fluido manente; vt verticilla ex papiro, quæ dum geſtantur
à pueris currentibus, circumaguntur ab aere quieſcente, vel
tenuiter obuiante.
His ergo prænotatis facilè vim ſolutionis Ariſtotelis in
hac quæſtione percipiemus.
Ait enim ex eo gubernaculum,
ac temonem tantas vires habere in motione nauis, quod
vtrunque ſe habeat tanquam vectis, mare autem tanquam
onus, & gubernator, tanquam potentia.
Et enim ſi loqua­
mur de prima motione ſupra explicata, non minus in illa
habet rationem vectis gubernaculum cum temone, quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index