Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1immota ob aliquod impedimentum, quàm totum angulum ſimul
transferri; hinc eſt, vt reſiſtentia nouis orta ex impetu indi­
rectum tendente, ſufficiat vt cuſpis prædicti anguli, quæ in
propoſito eſt vbi puppis extremum; minimè dimoueatur à
tramite ſuper quem fertur, non autem ſufficiat quin prora tanquam
extremum alterius lateris moueatur ad motum lateris, quod
conſtituitur à temone, ita vt temone ad leuam repulſo lon­
gitudo nauis cum prora ad dexteram vergat.
Prouenit au­
tem maior hæc facilitas motus lateris vtriuſque, circa pro­
priam cuſpidem, tum ex facilitate motus circularis in vni­
uerſum, tum ex ipſa reſiſtentia, qua cuſpis anguli, quem effi­
ciunt detinetur ab impulſo in directum nè moueatur obli­
què in tranſuerſum.
Innititur enim ei tanquam fulcimento,
ipſaque latera induunt rationem vectis cuiuſdam anguloſi
in medio fulti, qui ſanè facilius conuertitur circa fulcimen­
tum ad motum alterius extremi, quàm ſimul ſecundum ſe
totum aliò transferatur.
Antrorſum ergo naui promota,
ipſe impetus promotionis, ſeu curſus impedit ne puppis ex­
tremum in tranſuerſum dimoueatur, non autem obſtat quin
ad motionem obliquam temonis, conuertatur ſecum &
prora, cum propter vim illatam, quæ vrgentibus fluctibus, in
illam transfunditur; tum propter facilitatem conuerſionis
explicatam, conſentaneè ad doctrinam ſupra traditam, men­
temque
Ariſtotelis aientis.
parua motione facta per temonem
in puppi, multo maius interuallum fieri in vltimo: Et alibi,
temone paululum quid tranſpoſito, multam fieri tranſpoſi­
tionem proræ, vt ibidem commonuimus.
Sed prætermiſſa Ariſtotelis doctrina, totius effectus quem
per vſum temonis experimur in naui, cauſam ſatis, ac bre­
uius explicari poſſe videtur ſi ad libram potius quàm ad ve­
ctem eam reuocauerimus.
Etenim nauis mari obuiando,
eiuſque impulſum æquabiliter à dextris, & à ſiniſtris reci­
piendo, non aliter ſe habet, quàm libra in æquilibrio conſti­
tuta, in cuius brachijs æqualia pondera ſuſtinentur.
Idem
enim eſt vtrinque æqualia pondera ſuſtinere, ac impetus
pariter æquales.
Cum autem à dextris, vel à ſiniſtris ex na­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index