Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1reſiſtat lationi, ſicut ipſius proræ immerſioni, quæ contra
naturam ligni ſequeretur ex declinatione mali.
Accedit
quia neque pars carinæ, quæ eſt à malo ad puppim poſſet
eleuari; tum propter grauitatem puppis, quæ ſe habet tan­
quam onus in extremo vectis, ibique maximè præponderat
impulſui contrario; tum propter naturalem reſiſtentiam ca­
rinæ totiusque fundi ne ſeparetur ab aqua, cui connaturalius
ligna præſertim plana adhærent; vt patet ex difficultate,
qua ſupernatantes tabulæ extrahuntur ex aqua.
Secundum vtramque igitur vectis rationem, quam malus
participat, nauem promouet in anteriora, abſque eo, quod
verſus proram inclinetur, ſed tantum præmat, eo pacto, quo
diximus, in ſitu vnde è foramine exit.
Quare non rectè Bal­
dus ſecundam vectis rationem in malo admittens, primam
ab Ariſtotele allatam impugnat.
Ex eo quod ſi malus talis
vectis vim haberet, vento validè impellente, aut ſequeretur
fractio ipſius mali ad ſedem, aut inclinatio verſus proram
cum immerſione ipſius proræ, & eleuatione puppis: Siqui­
dem nec probat ſequelam, nec id ipſum, quod damnat de­
uitat iuxta ſecundam vectis rationem quam approbat, vt
per ſe patet.
Immeritoque proinde ſimul recurrit ad maio­
rem infeſtationem ventorum, quam experimur in locis ſubli­
mioribus, vt cauſam afferat propter quam, cum ſublimior
fuerit antenna, citius nauigium ſpiritu flante moueatur.
Nam
& cauſam quam Ariſtoteles tradit manifeſtam habemus; &
non ſemper verum eſt, quod ipſe de vento aſſumit, maximè
in tam parua diſtantia, & loco non minus expoſito.
Denique ex his expediri etiam poteſt alia quæſtio, cur
nimirum fluctuante aliquantulum mare, ac minimè velis
munito, aut progrediente nauigio, quo altius ſublimatur an­
tenna, minus ipſum commoueatur; vt in ſtatione nauium at­
que triremium extra portum ſolet contingere.
Etenim
iuxta prædicta facilè reſpondetur, tunc quoque malum, ve­
ctis rationem habere, altero in extremo ſuffulti prope na­
uis carinam: antennam verò oneris vicem ſubire, ac mare
fluctuans, potentiæ mouentis, cuius virtus mediante naui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index