Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1quam à centro habet extremum diametri amplioris circu­
li, aut rotæ reſpectu minoris, ob principium illud ſæpè re­
petitum, & à nobis pluries explicatum, quod iterum in libra
hic exemplificat.
Quoniam (inquit) ſicut exactiores ſunt
maiores libræ, quam minores, magisque aut facilius mouen­
tur; ita maiores circuli, vel rotæ, æquali exiſtente onere,
cæterisque paribus, vt dictum eſt: Cum rotæ ex totidem li­
bris, ſeu brachijs libræ videantur compactæ, quot ſunt dia­
metri ex quibus conſtant.
Diximus autem cæteris paribus; nam vt rectè Baldus ad­
monuit, ſi rota maior corpulentiorem proportionaliter ha­
beat axem, quàm minor, non mouetur velocius.
Siquidem
quo maior fuerit diameter rotæ reſpectu diametri ſui axis,
eò facilius mouebitur: quo verò minor, eò difficilius.
Magis
enim retardat, ac impedit axis craſſior, quam ſubtilior.
Quod
adhuc (aliter tamen quàm ille) poſſumus probare; Nimirum
quia ambitus ſubtilioris axis per minorem ſui partem attin­
git rotam, quàm ambitus craſſioris: & ſic minus impedit
circumuolutionem.
Itemque poſt punctum, quod eſt in
ſummitate circumferentiæ, & cui potiſſimum onus rotæ in­
cumbit, partes vtrinque circulariter declinantes, decliuio­
res ſunt in axe ſubtiliori; eo quod minor circumferentia
magis curuetur; ſicut è contra quæ amplior eſt, rectius pro­
cedat, ſiue magis rectæ appropinquetur.
Cumque partes
decliuiores, minus valeant onus ſuſtinere nè dilabatur,
quàm partes, quæ minus declinant; hinc fit, vt ſubtilior
axis ex decliuioribus conſtitutus, minus retardet, aut impe­
diat rotæ circumuolutionem.
Cæterum data axium paritate, præter cauſam ab Ariſto­
tele aſſignatam adhuc duplici ex capite reperiemus, maio­
res rotas citiùs, ac faciliùs quàm minores conuolui.
Primò
nimirum quia per maiores diametros tanquam per longio­
res vectes aptius ſuperatur impedimentum, quod experimur
tam ex parte axis, quàm ex parte foraminis rotæ vbi inditur
ipſe axis, ad expeditum motum circumuolutionis illius,
dum propter vtriuſque corporis aſperitatem adinuicem co-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index