Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Vndecima.
Cvr ſuper ſcytalas facilius portantur one­
ra, quàm ſuper currus, cùm tamen ÿ ma­
gnas habeant rotas, illæ verò puſillas?
An
quoniam in ſcytalis nulla eſt offenſatio, in
curribus autem axis est, ad quem offenſant.
Deſuper enim illum premunt, & à lateri­
bus.
Quod autem eſt in ſcytalis, ad iſthæc duo mouetur, &
infernè ſubſtrato ſpatio, & onere ſuperimpoſito.
In viriſ­
que enim ijs reuoluitur locis circulus, & motus impellitur.
COMMENTARIVS.
Scytalæ, de quibus hic loquitur Ariſtoteles non ſunt
eiuſdem generis cum illis, quæ ſupra quæſtione no­
na commemorauerat.
Nam vltra communem for­
mam cylindricam, ſicut illæ axim, ac manubrium, ſic
iſtæ rotulas quaſdam habent ſingulas in ambis extremitati­
bus ex eodem ligno compactas; prominentiores quidem,
ſeu maioris ambitus, quàm ſit reliquum corpus teres,
quod intermediat, quodque axis vicem gerere videtur,
ſed non ab eo ſeiunctas, quippe cum ad vnum, & idem
corpus continuatum pertineant, ac ſimul cum eo in latio­
ne ſuper planum circumuoluantur ſecus ac illæ, quæ à
proprio axe ſunt ſeiunctæ.
Maximo autem adiumento hu­
iuſmodi ſcytalæ eſſe ſolent cum binæ, vel ternæ æquidi­
ſtantes oneribus ſupponuntur, vt ea facilius moueantur,
præſertim ſuper ſolum ſatis conſiſtens, & æquatum, à
quo nulla vnquam ſupereminentia, aut cauitate rotarum
paruitas abſorbeatur.
Licet non minus imò frequentius
vtamur ſcytalis ſimplicibus, ac non rotatis, quarum memi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index