Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1nec minus etiam, quia in fundæ vſu manus quidem fit cen­
trum: funda verò, quod à centro exit?
Quanto autem pro­
ductius fuerit id, quod à centro eſt, tantò citiùs mouetur.
Tactus autem, qui manu fit, fundæ reſpectu breuis eſt.
COMMENTARIVS.
Dvas hic Aristoreles rationes dubitandi proponit,
vt explicet cauſam cur longius ferantur miſsilia
funda, quàm manu miſſa.
Prima eſt, quia proie­
ctor melius miſſilia ipſa manu comprehendit, quàm cum
funda ſuſpendit: Quod autem melius comprehenditur, va­
lidius iacitur ac propterea longius mittitur: Potius itaque
manu miſſa, quàm funda proiecta miſsilia longius ferri de­
berent.
Secunda verò ratio eſt, nam cum funda quis proijcit;
duo ſimul mouet pondera; fundá nempe ipsam, & miſsile, quod
proijcit; abſque autem funda non mouet niſi proiectum: At am­
plius quilibet mouere valet quando totam eius vim applicat
in vnum, quàm cum diſtribuit in plura: Ergo magis ac remo­
tius proiector manu mittet, ac proijciet, quàm funda.
Duplicem deinde cauſam propoſiti experimenti aſsignat,
vna eſt, quia per fundam agitatum atque commotum miſ­
ſile mittitur.
Siquidem priuſquam emittatur, ac è funda
elabatur, eadem funda circumagitur, ac rotatur; manu au­
tem non niſi quieſcens proijcitur: ita vt ſtatim proiectio
poſt quietem ſequatur, ſumatque initium à loco vbi mane­
bat, nempe ab ipſa manu.
Omnia autem cum in motu ſunt,
facilius vlterius per nouum impulſum feruntur, quàm cum
quieſcunt, ac tunc primò moueri coguntur.
Quocirca vt hæc doctrina iuxta rei veritatem clarius elu­
ceſcat, obſeruandum eſt, proiecta in rigore loquendo non
ſtatim poſt quietem è manu iaculantis elabi; ſed aliquan­
tulum ſaltem prius manu ipſa comitante moueri antequam
emittantur.
Motus enim brachij iaculantis arcum quen­
dam ſemper deſcribit, in cuius fine, non autem in principio
miſsilia proijciuntur; & quò longius proijcienda ſunt eò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index