Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 303 > >|
1
His ergo ſic ſtabilitis, facilè ſoluetur difficultas propoſi­
ta, nam impetus miſſili incuſſus dum funda circumageretur
non corrumpitur, nec deſinit eſſe per aduentum noui impe­
tus, quo recta illud proijcitur, cum neque natura ſua, neque
poſitione ei opponatur.
Siquidem in fine cuiuſdam rotatio­
nis iacitur proiectum verſus eam partem in quam vltimò
vergebat, ſeu reſpiciebat vltimus arcus deſcriptus per cir­
cumductionem illius; ita vt motus obliquus circuitionis ſen­
ſim rectus euadat.
Quamobrem ipſe impetus quo circum­
ducebatur facilè tranſit in impetum, quo rectà illud rapitur,
vel addit ſe ei, qui de nouo illi per actum proiectionis incu­
titur.
Quæſtio Decimatertia.
Cvr circa idem iugum maiores collopes faci­
liùs, quàm minores mouentur: & item ſucu­
læ, quæ graciliores ſunt, ab eadem vi, quàm
craſsiores?
An quia ſucula quidem & iu­
gum, centrum est: prominentes autem longi­
tudines, eæ quæ ſunt à centro?
Celerius au­
tem & plus mouentur, quæ maiorum ſunt circulorum, ab ea­
dem vi, quàm quæ minorum.
Ab eadem enim vi plus tranſ­
fertur id extremum, quod longius à centro distat.
Quamob­
rem ad iugum quidem inſtrumenta faciunt collopas, quibus
facilius verſant: in gracilibus autem ſuculis plus fit id, quod
extra lignum est.
Hoc autem id efficitur, quod à centro exit.
COMMENTARIVS.
Cvm plura iugum de ſe poſſit ſignificare, hoc loco ſu­
mitur ab Ariſtotele pro inſtrumento quodam ligneo,
quo textores in machina textoria.
vtuntur, vt ſta­
men telasque conuoluant.
Oblongum itaque ac teres quod­
dam lignum eſt ſuper tranſuerſa ipſius textrinæ locatum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index