Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1uelluntur, illæ citius ac longius ab inuicem coguntur diſce­
dere, quæ magis diſtant à puncto, quod conſtituitur cen­
trum in hac motione; quia nimirum illæ diſcedendo, maio­
rem ſemper arcum deſcribunt eodem tempore, quam quæ
propinquiores ſunt centro.
Illæ igitur ipſæ partes craſſitiei
diſtantiores a centro prius, ac citius ab inuicem ſeparantur,
ac proinde fractio non ab ipſo centro, vel parte inferiori vbi
fulcitur, ſed à parte ſuperiori, ac remotiori ab illo, initium
ſumere debet.
Quod vt planius conſtet, eſto lignum, quod frangitur AB.
Centrum vbi fulcitur C, ſintque fracta, vel frangenda dimi­
dia AD, & EB ſemicirculum deſcribentia AFB circa
59[Figure 59]
ipſum C.
Partes
verò quæ ab in­
uicem ſeparan­
tur ſint illæ, quæ
exiſtunt in lineis
DC, & EC re­
pręſentantes la­
titudinem, vel
craſsitiem ligni.
Dicimus ergo ex
huiuſmodi par­
tibus, quæ ſunt in ipſis lineis DC, & EC, illas quæ magis
diſtant à puncto C citius moueri, ac per maius interuallum
ab inuicem ſeparari: quod eſt prius confringi, quàm quæ
propinquiores ſunt puncto C.
Siquidem ipſum C non
modo conſtituitur centrum in hac motione reſpectu ſemi­
circuli AFB; ſed etiam reſpectu ſemicirculi GDEH, qui
efficitur à punctis DE, vt tandem DA poſt abſolutam
complicationem ligni reperiatur in GI; & EB in HK.
Qua­
propter lineæ DC, & EC conſtituuntur tanquam duo ſe­
midiametri, cuius partes quo remotiores fuerint à centro
C, eo velocius ab eadem potentia mouentur, maiusque ſpa­
tium in æquali tempore percurrunt, vt ſępius probatum eſt.
Diximus autem prius ſeparari partes diſtantiores à pun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index