Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 303 > >|
1cto C in ipſis lineis DC, & EC, loquendo de illis prout
repræſentant materialem craſsitiem ligni, quæ non ſtatim
ac tota ſimul diſrumpitur.
Nam abſtractè loquendo de ip­
ſis lineis, quæ ante diuiſionem coincidebant in vnam, non
poſſet intelligi, prius ſeparari vnam partem illarum, quàm
aliam cum ſimul omnes, magis aut minus diſtando diſiungi
deberent conſtituendo angulum DCE.
Alioquin non eſ­
ſent rectæ, vt per ſe patet.
Quæſtio Decimaquinta.
Cvr ea, quæ circa littora appellantur, crocæ,
rotunda ſunt figura, cùm alioqui à principio
ex magnis ſint lapidibus, ostreisvè?
An
quia, ea, quæ plus recedunt à medio in motio­
nibus: feruntur celeriùs?
Medium enim
fit centrum: interuallum verò ea, quæ à cen­
tro.
Semper autem maior ab ęquali motione maiorem deſcri­
bit circulum.
Quod autem maius in ęquali pertranſit tem­
pore, celeriùs fertur.
Quę autem celeriùs ex ęquali feruntur
ſpatio, vebementius impetunt.
Quę autem magis impetunt,
impetuntur & magis: quamobrem ea, quę plus à medio di­
ſtant, confringi neceſſe eſt: id autem cùm patiantur, rotunda
fieri eſt neceſſarium.
Crocis autem propter maris motum,
quoniam ſimul cum illo agitantur, in perpeti e<32>e accidit mo­
tione, eòque verſatas modo ſemper offenſare.
Id autem ipſis
maximè extremis contingere partibus eſt neceſſe.
COMMENTARIVS.
Crocæ apud Græco sidem ſignificant, ac apud Lati­
nos vmbilici, quorum meminit Cicero 2. de Orato­
re; ſuntque expoliti illi calculi, qui in littoribus repe­
riuntur continua maris agitatione attriti, ac in orbicularem,
vel rotundam figuram redacti, vt qui in glarea arenis viſun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index