Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1nem ligni procerioris, quod cum lignum ita ſuſpenſum, ſi­
mul conſtituatur vectis, & onus, fulcimentum habens prope
alterum extremum in manu à qua eleuatur; quanto exten­
ſius fuerit id quod à fulcimento eſt verſus alteram extremi­
tatem, quæ conſtituitur pondus; tanto magis ipſum inflecti
neceſſe eſt, ſuppoſito quod vectis ipſa ſeu lignum, ex ſe fle­
ctile ſit; id quod non contingit in breuibus lignis, aut vecti­
bus etiam ſi eadem ſeruetur proportio: Porrò extremum,
quod grauitat parum ſemper diſtat à fulcimento.
Sit enim
ſariſſa decem cubitorum longitudinis aliquantulum incli­
60[Figure 60]
nata ipſa AB, cuius manubrium A, cuſpis B, ſuffulta di­
gitis vbi C, pollice præ mente in A tanquam potentia
eleuante.
Eodemque pacto conſtituatur gracilior ſurculus
bicubitus DE fultus in F.
Dico igitur ſariſſam magis in­
clinari quàm ſurculum, eo quod licet vtrumque habeat ra­
tionem vectis ſimul & oneris; pondus tamen conſtitutus in
B magis diſtat à fulcimento C, quàm quod conſtituitur in E
ab ipſo F; magisque propterea grauitat, & inclinat deorſum,
paulatim recedendo à rectitudine, quam ſtans, vel in ſolo
iacens habebat.
Quod non abs re fuerit aliundè etiam confirmare, ac vl­
terius declarare, notando prius ad inflexionem continui duo
neceſſario requiri.
Vnum eſt determinata, ac proportiona­
ta quædam virtus ſiue ponderis, ſiue motricis potentiæ, ita
vt ab alia minori nulla cauſari poſſit talis inflexio.
Quod
certè commune eſt omnibus cauſis naturalibus reſpectu pro­
priorum effectuum, ad quos ordinantur.
Alterum verò eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index