Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 303 > >|
1facilè erit inductione probare. Cumque ipſæ cauſæ ex qui­
bus mechanica facultas ſuas elicit concluſiones, vel ſint per
ſe notæ, vt citius ferri, quod facilius mouetur; Aequalia ab
æqualibus non moueri, & ſimilia; vel fundentur in principijs
demonſtratis in alia ſuperiori ſcientia, de quibus habetur ve­
ra certitudo, & euidentia hinc vlterius fit, vt ipſa pariter co­
gnitio mechanicarum concluſionum, eandem participet, ac
ſortiatur euidentiam, vt commune eſt omnibus ſcientijs, quæ
nimirum euidentiam non niſi ex principijs obtinent per reſo­
lutionem vſque ad elementa, vt ſæpè docet Philoſophus in
Analiticis.
Quòd ſi mechanica facultas ſimul à nobis conſtituatur ars,
& hæc iuxta doctrinam allegatam Ariſtotelis 6. Ethic. cap. 4.
ſemper verſetur circa aliquid quod aliter eſſe atque aliter po­
teſt; Id ſanè non obſtat; nam ibi apud Philoſophum ſermo
eſt de arte ſumpta pro arte ſeruili, quæ verſatur circa ſingu­
laria, ac varia corporum accidentia, vt circa fabrilia, hoc eſt
varias corporum formas manibus effingendas, & artificiosè in­
troducendas, quæ certè aliter atque aliter ſe poſſunt habere,
ac proinde de illis dari non poteſt vera ſcientia.
Alioquin cum
diximus huiuſmodi facultatem eſſe pariter artem, artem ſum­
pſimus cum Ariſtotele 1. Metaphiſices cap. 1. pro habitu in
tellectuali qui verſatur circa vniuerſalia factibilia, & ex cauſis
ea dignoſcendo, ac tradendo modum quo fieri debent; quo
ſenſu diximus, artem cum ſcientia quaſi confundere, ſaltem
loquendo de ſcientia practica.
Quamobrem.
Tertio dicendum eſt, mechanicam facultatem non eſſe
ſcientiam ſpeculatiuam, ſed practicam.
In quo nulla poteſt
eſſe difficultas præſertim in doctrina Ariſtotelis, nam vt ipſe
docet lib. 2. Met. cap. 1. Scientia ſpeculatiua eſt illa cuius
finis eſt veritas, quæque in ſe ipſa ſiſtit, nullum includens ordi­
nem ad aliud præter veritatem ipſius obiecti ſcibilis.
Practi­
ca verò ſcientia eſt, cuius finis eſt opus; nempè quæ ex ſe or­
dinatur ad opus, vel operationem aliquam exercendam præ­
ter ipſam ſcientiam.
Mechanica autem facultas nullo modo
abſtrahere poteſt ab ordine quem eſſentialiter dicit ad motum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index