Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1monſtraſſe, inutile, ac prolixum extimaretur.
Eiuſmodi ergo euentus cauſam reddere nullo negocio
quiſque poterit ſuppoſita expoſitione mixti motus, quam
ſupra tradidimus: cum planè ex illa pateat, puncta CD, ſi­
cut & puncta GH duabus lationibus ferri, vna dextrorſum,
ſimul cum toto circulo ad motum rectum axis I verſus M:
altero verò ſiniſtrorſum ad proprium rotationis motum quo
obliquè puncta omnia ſemicirculi inferioris CDA, ſicut &
GHE retrocedunt verſus partes AK.
Hinc namque fit, vt
tantum de recta eorum latione dextrorſum ſubtrahatur,
quantum per motum circularem obliquè retroceſſerint.
Cumque minus contingat retrocedere punctum G, ſi­
cut & punctum H, quàm ipſa puncta CD iuxta mino­
rem ſuum motum, minoremque ſemicirculum, quem per il­
lum percurrunt; ſequitur, vt ipſa puncta GH, magis quàm
puncta CD participent de latione recta qua tendunt dex­
trorſum.
At loquendo de punctis AB, ac de EF, contraria
eſt ratio.
Nam huiuſmodi quatuor puncta ſicut & ipſi toti
ſemicirculi ſuperiores, nempe ABC, & EFG, vtraque la­
tione feruntur dextrorſum.
Quo fit, vt illud punctum ma­
gis progrediatur, quod celerius mouetur latione propria,
ſeu maius ſpatium eodem tempore virtute circumuolutio­
nis tranſmiſerit.
Cum igitur puncta AB, hoc ipſo, quod ſint
puncta circuli maioris, velocius ferantur, maioremque ambi­
tum rotando percurrant, quàm puncta EF in circulo mino­
ri; magis etiam dextrorſum progredientur.
Quod ſi puncta, quæ ſunt in arcubus 4 C, & 6 G dex­
trorſum vtraque pariter latione ferantur, ſicut reliqua pun­
cta, quæ ſunt in ſemicirculis ABC, & EFG; & tamen pun­
cta inter 4 C circuli maioris minus progrediantur, quàm
ſibi correſpondentia in 6 G circuli minoris; hoc quidem
fit; nam cum ipſi arcus maximè declinent deorſum, parum
ambo progrediuntur ad dexteram virtute ſuæ circumuolu­
tionis; multumque virtute motus recti, & aſportantis ad mo­
tum axis.
Cumque ratione ſitus, terminus à quo incipit mo­
ueri prædictus arcus circuli minoris, magis diſtet à termino,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index