Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1verſari circa quantitatem modo quodam abſtracto à materia,
illam tamen contrahit ad quantitatem ponderis grauium, &
leuium, ac virtutis qua debent moueri, ſicet non determi­
net materiam ponderantem, aut virtutis mouentis.
Per
quod ſanè primo diſtinguitur ab Arithmetica & Muſica, quæ
verſatur circa quantitatem diſcretam; non autem continuam
ſicut grauium ac lenium; deinde à Geometria propriè dicta,
& a Stereometria quæ verſantur circa quantitatem continuam
planorum ac ſolidorum, abſtrahendo à grauitate aut ſeuitate,
& à quocunque motu illorum.
Denique diſtinguitur à Per­
ſpectiua quæ ſanè quantitatem conſideran in lineis viſualibus,
& à Geodeſia quæ illam conſiderat in aceruis tanquam co­
nis, vel in puteis tanquam cylindris; tandem ab Astronomias
quæ illam conſiderat in corporibus celeſribus eorumque
diſtantijs, ac motibus à natura præſcriptis.
Cum igitur per
idem res conſtituatur in eſſe ſui, per quod diſtinguitur ab alijs,
vt receptiſſimum eſt in doctrina Peripatetica, ſatis videtur
explicata conſtitutio & eſſentia huius ſcientiæ per traditam
definitionem ſeu quidditatiuam deſcriptionem, cum per eam
conſtet ſufficienter ab alijs ſcientijs ac facultatibus diſtingui.
De vnitate ſcientiæ Mechinicæ
eiuſque partibus.
ADDITIO SEXTA,
Ex peditis ijs quæ ad quæſtionem, an ſit, & quid ſit Hæc
ſcientia, pertinere videbantur, ſequitur inquirendum,
quotuplex ſit; vtrum ſcilicet ſit vna vel multiplex, & quas
habeat partes.
Qua in re ſupponimus primo, ſermonem eſſe
de ſcientia totali, prout eſt aggregatum quoddam ex omni­
bus ſcientijs partialibus, ſiue actualibus, ſiue habitualibus,
nempe ex omnibus concluſionibus demonſtratis de ſubiecto
adæquato, circa quod huiuſmodi facultas verſatur.
Deinde
ſupponimus vnitatem ſcientiæ totalis de ſumi, tùm ex vnitate
ordinis quo concluſiones ac partes illius coaptantur inter ſe,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index