Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæ autem de libra ac vatia punctorum ſemidiametri ve­
locitate hìc docet Ariſtoteles, fruſtra interpoſita ſunt ac præ­
ter Auctoris intentum, cum ad rem de qua agitur non perti­
neant, ac alibi proprijs in locis repetantur.
Quare ex hoc
textu reſecanda eſſent, incipiendo à particula (Ea igitur)
vſque ad (erit manifeſtum) incluſiue, prout lineis consi­
gnauimus.
De Quarta Circuli Proprietate.
Textus Sextus.
In primis igitur quæ accidunt circa libram du­
bitare faciunt, quam nam ob cauſam exactio­
res minoribus maiores ſunt libræ.
Huius au­
tem rei principium est quamobrem in ipſo cir­
culo, quæ plus à centro diſtat linea eadem vi
commota, citius fertur, quàm illa quæ minus distat.
Citius
enim bifariam dicitur: ſiue enim in minori tempore æqualem
pertranſit locum, citius feciſſe dicimus: ſeu in æquali maio­
rem.
Maior autem in æquali tempore, maiorem deſcribit cir­
culum: qui enim extra eſt, maior eo qui intus eſt.
Horum
autem cauſa, quoniam duas fertur lationes ea quæ circulum
deſcribit linea.
Quandoquidem igitur in proportione fertur
aliqua id quod fertur, ſuper rectam ferri neceſſe: Et hæc dia­
meter efficitur figuræ quam faciunt illæ quæ in huiuſmodi pro­
portione coaptantur lineæ.
Sit enim proportio ſecundum quam
latum fertur, quam habet AB ad AC. & A quidem fertur
verſus B: A B vero ſubterſeratur verſus MC: latum au­
tem ſit A quidem ad D.
Vbi autem est A B verſus E: quo­
niam igitur lationis erat proportio, quam A B habet ad A C,
neceſſe eſt & A D ad A E hanc habere proportionem.
Simile
igitur est proportione paruum quadrilaterum maiori: quam­
obrem & eadem illorum eſt diameter, & A erit ad F.
Eodem
etiam oſtendetur modo, vbicunque latio deprahendatur; ſem-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index