Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1ambitum. Maior enim eſt circum ſerentia circuli continentis,
quàm contenti.
Si autem circa idem centrum plures circuli
ducantur, ſemper ille qui coeteros continet, à remotiori pun­
cto ſemidiametri deſcribetur, proindeque quò remotiora erunt
ipſa puncta ſemidiametri à centro, eò velocius mouebuntur.
Horum autem cauſam eſſe inquit Ariſtoteles, quoniam ſe­
midiameter circulum deſcribens mouetur motu quodam
mixto ex duabus lationibus, nempe naturali, ac præternatu­
rali, vt infra ſequenti textu probabitur; quam duplicem la­
tionem partes ſemidiametri non æquè participant, hoc eſt
non participant ſecundum eandem proportionem.
Quando­
quidem, vt infra pariter ipſe Philoſophus oſtendit, partes quæ
remotiores ſunt à centro, magis participant de latione natu­
rali: contra verò quæ centro ſunt viciniores, magis partici­
pant de motione præternaturali.
Si enim ſecundum eandem
aliquam proportionem, duplicem illam lationem omnes ip­
sæ participarent, non vtique mouerentur motu circulari, ſed
recto, vt ſtatim ipſe demonſtrat.
Quare ſuppoſito quòd mo­
bile tanto velocius monetur, quanto magis participat de mo­
tu naturali, vt ex dicendis etiam tex. 8. conſtabit, a primo ad
vltimum conuincitur, puncta vel partes ſemidiametri quò
plus à centro diſtauerint in deſcriptione circuli, eò cœlerius
moueri, quò vero minus, eo tardius.
Et confirmari poteſt argumento quod idem Philoſophus,
alijs interpoſitis, ſequenti textu adiecit; nimirum, quia ſi
duobus (inquit) ab eadem potentia latis, hoc quidem plus
repellatur vel impediatur ab aliquo, illud verò minus; ratio­
ni conſentaneum eſt, tardius moueri id quod plus præpedi­
tur, aut repellitur: Sed lineæ circumductæ in circulo, vel pun­
cta quæ ſunt in eius diametro, quò magis appropinquantur
centro, eò magis repelluntur in motu circulari ac impediun­
tur ab ipſo centro; ergo tardius mouentur.
Minor propoſitio
huius argumenti probatur; quia cum centrum ſit fixum &
immotum, eique colligatæ ſint omnes partes diametri per lon­
gitudinem extenſæ, illæ quæ magis ei appropinquantur, ma­
gis vinciuntur ac detinentur nè moueantur: quæ verò magis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index