Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1tu ponatur, ſiue in ęquilibrio, vt vbi BC, ſiue alibi vt in F G
ſemper diuidetur bifariam, atque adeo in duas partes ęqui­
ponderantes, quarum altera, alteram mouere non poteſt,
cum propter ęquiponderantiam, tum propter æquidiſtantiam
quam ſemper retinerent à perpendiculo, ſeu linea cathectus.
Quæſtio Tertia.
Cvr exiguæ vires (quemadmodum à principio
dictum eſt) vecte, magna mouent pondera,
vectis inſuper onus accipientes?
cum faci­
lius ſit minorem mouere grauitatem: minor
autem eſt ſine vecte.
An quoniam ipſe ve­
ctis eſt in cauſa libra exiſtens, ſpartum infer­
nè habens, in inæqualia diuiſa.
Hypomochlion enim est ſpar­
tum: ambo namque stant vt centrum.
Quoniam autem ab
æquali pondere celeriùs mouetur maior earum, quæ à centro
ſunt: duo verò pondera, quod mouet, & quod mouetur: quod
igitur motum pondus ad mouens, longitudo patitur ad longi­
tudinem.
Semper autem quanto ab hypomochlio diſtabit ma­
gis, tantò faciliùs mouebit.
Cauſa autem eſt, quæ retrò com­
memorata est: quoniam quæ plus à centro distat, maiorem
deſcribit circulum: quare ab eadem potentia plus ſeparabitur
mouens illud, quod plus ab hypomochlio diſtabit.
Sit vectis
vbi AB, pondus vbi C, quod mouet autem, vbi D, hypo­
mochlion vbi E, quod autem vbi eſt D, mouens vbi F. mo­
tum autem vbi C. pondus vbi G.
COMMENTARIVS.
Qvod Ariſtoteles tanquam admirandum, ac vnum
de numero eorum, quę pręter naturam accidunt in
principio huius libri textu 2. propoſuerat, hic mo­
do ad inueſtigandam eius cauſam, iterum proponit, quęrens

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index