Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1itinere, ſeu à rectitudine ſui motus declinat, cum in poſtre­
ma eius parte ex latere diuerſum aliquem impulſum acce­
pit, quàm ſi accipiat in alia parte anteriori.
Prima enim.
ſeu anterior pars lati continui, intenſiori impetu fertur, quàm
partes ſubſequentes, validiuſque propterea in ſuo motu perſi­
ſtit, contrarijsque omnibus obſiſtit.
E contra verò vltima.
pars, tanquam remiſſiorem vim conſecuta, imbecillius mo­
uetur, ac facilius cædit.
Id quod maximè in proiectis ob­
ſeruare licebit.
Impetus namque in ea à proijciente im­
preſſus, ſemper maior eſt in eorum parte anteriori, quàm in
ſequentibus: ſeu illa pars eorum conſtituitur anterior, cæ­
terasque in latione præcedit, in qua maior impetus fuerit
impreſſus.
Vnde cum denſitas materiæ, aut grauitas ſubie­
cti, intenſioris impetus capax redat ipſum proiectum, hinc
fit, vt etiam ſi in principio motus pars grauior, vel denſior
fuerit poſterior in progreſſu euadat anterior.
Quod apertè
in proiectione baculi experimur quando anteponitur extre­
mum leuius, & poſponitur grauius; nam ex ſe ipſa extrema
permutantur in aere, priusque grauius quàm leuius quo ten­
debant pertingit.
Certum ergo relinquitur, vt quo ante­
riores fuerint partes ipſis lati continui, eo validius ferantur
tanquam maiorem adeptæ, aut ſortitæ impetum, quo verò
poſteriores, eo imbecillius, vnde etiam facilius vincantur.
Hoc ipſum itaque applicando in latione nauis, ait Ariſtote­
les, quod cum nauis rectà fertur antrorſum, facilius eſt illam
à curſu deflectere puppim à latere impellendo, quàm aliam
eiuſdem nauis partem mediam, aut proram.
Siquidem in
puppi tanquam in poſtrema lati corporis parte imbecilliſſi­
ma virtus eſt impetus impreſſi, in eaque terminatur, ac deficit
latio.
Quare appoſitè clauus in puppi locatur ad excipien­
dos ibi maris impulſus, vt facilius à rectitudine itineris na­
uis ipſa deflectat.
Quæ profectò Ariſtotelis doctrina, eiusque applicatio, ſa­
no modo intelligenda eſt.
Nam licet quando nauigia vni­
co velo in prora locato feruntur, præcipuus impetus per
malum circa ipſam proram incutiatur; nihilominus quando

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index