Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1remis, vel pluribus velis nauigare contingit, puppisque pari­
ter obtinet ſuum; res aliter ſe habet, cum pari, aut maiori
impetu, tunc puppis quàm prora feratur, quippe quæ illum
refundere etiam valeat vlterius in ipſam proram.
Id quod
patet cum ex maiori velocitate, qua mouetur nauigium, ac
ipſa prora adhibitis etiam velis, aut remis in puppi, ſeu pro­
pe illam; tum ex maiori conatu, quem adhibent remiges,
quò magis prope puppim remigauerint; vt hinc in triremi­
bus ad priores ſingulos remos promouendos conſtituantur
remiges quini, aut ſeni, ad reliquos verò, proram verſus pro­
cedendo, quaterni, ac tandem terni.
Vbi autem maior co­
natus adhibetur, ibi maior imprimitur impetus.
Rurſumque
obſeruandum eſt impetum, quo per velificationem feruntur
nauigia, non imprimi in ſola parte, quam antrorſum promo­
uet malus, ſed in ijs quoque partibus vbi funes quibus vela
retrouerſum tenduntur alligari ſolent.
Etenim magna eſt
vis, qua per funes, qui dicuntur opiferi, partes nauis vbi pro­
pe puppim illi colligantur ab antennæ cornibus trahuntur.
Vrgent enim antrorſum ipſa cornua non minus, ac ſæpè ma­
gis quàm malus; nec alibi eorum impetus recipi poteſt,
quàm vbi ipſi funes opiferi alligantur.
Similiaque dici poſ­
ſunt de funibus, qui dicuntur propedes, quique veli inferio­
ra retrouerſum pariter tendentes in poſteriori parte nauis
ita colligantur, vt repentino ſuperueniente turbine, vel quan­
do opus fuerit relaxari protinus poſſint: Nam per hos quo­
que funes maximè partes ipſæ poſteriores nauis trahuntur.
Ex quibus apparet non minus in puppi, quàm in prora im­
petum iugiter imprimi ad procedendum antrorſum.
Quare
Ariſtotelis doctrina de ijs, quæ feruntur, & in fine imbecil­
lam obtinent lationem, non ſemper applicari poteſt in la­
tione nauis, vt ex ipſo retulimus.
Aliam deinde, ac ſolidiorem rationem eiuſdem ſituatio­
nis temonis Ariſtoteles ſubnectit.
Quia nimirum parua mo­
tione per temonem facta in eo ſitu, multo maius interual­
lum prora obliquè declinando percurrit, vt patere poteſt
ex præcedenti figura tantoque magis, quanto longior fuerit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index