Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1ipſa nauis. Etenim idem, vel æqualis angulus, quo in­
ter longiores lineas continetur, eo maiorem baſim ſubten­
dit, ſeu ſpectat, vt conſtare etiam poteſt per quartam propo­
ſitionem ſexti Euclidis.
Cum igitur longitudo nauis conſi­
derata in priori ſitu, deinde in poſteriori poſt motionem cir­
cularem
, immota ferè manente cuſpide puppis, angulum quen­
dam efficiat, vt BAE, cuius baſis EB: tanto maiorem ipſa
prora veluti baſim tranſmittet ad motionem temonis quan­
to longior fuerit ipſa nauis.
Quod quippe non contingeret
ſi alibi temo conſtitutus
fuiſſet, indeque talis motio
38[Figure 38]
initium ſumeret.
Quam­
obrem conſentanea idem
Ariſtoteles protulit lib. de
motu animal.
cap. 5. cum
ad explicandum quomo­
do parua permutatio, quæ
fit in principio, magnas, &
multas efficiat differentias
procul; exemplum adhi­
bens ait, vt temone pau­
lulum quid tranſpoſito,
multa proræ fit tranſpo­
ſitio.
Ex ijs autem ad aliam quæſtionem valde implexam.
Ariſtoteles pertranſit, cuius ſolutionem hic inſerit, vt po­
ſtea ex ea melius præfata confirmet.
Ait igitur ex ijs etiam
manifeſtum eſſe, quam ob cauſam magis procedat naui­
gium antrorſum, quàm ipſius remi palmula mare reijciens
cædat retrorſum.
Eadem enim (inquit) magnitudo, ijſ­
dem mota viribus, plus in aere progreditur, quàm in aqua;
eo ſcilicet, quod minorem in aere inueniat reſiſtentiam.
Quod ipſe quamuis obſcurè propter defectum quorundam
verborum, ac falſitatem characterum, quibus figuram pro­
ponit, ſic ferè explicat in propoſito.
Sit remus AB, ſcal-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index