Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
139[Figure 39]
mus verò C, remi manubrium A, palmula in mari B.
Si igitur manubrium A per aerem transferatur in D; vti­
que palmula B transferri non poterit per aquam in E.
Quandoquidem non poſſet cum maiori reſiſtentia æquale
ſpatium pertranſire, quemadmodum eſt ſpatium BE ipſi
AD.
Quare palmula B retrocedet tantum vſque ad F,
eritque remus in DF, vbi ſpatium retroceſſionis palmulæ
conſtituitur minus.
Nam ſi conſiderentur duo trianguli,
AGD, & BGF; erunt ſimiles ex quarta propoſitione
ſexti, ac propterea latera vnius, lateribus alterius erunt
proportionalia: Cumque latus GF minus ſi latere GD,
etiam latus BF, minus erit latere AD.
Addit præterea Ariſtoteles, quod inter iſtos duos motus
contrarios id quod ſtabit, ſeu manebit, erit medium pun­
ctum vbi C, nempe vbi conſtituitur ſcalmus circa quem
remus conuertitur.
Siquidem verè reſpectu manubrij, ac
palmulæ, tanquam extremorum diametri circulariter du­
ctæ, ſcalmus ipſe tanquam centrum manebit.
Quare ſcalmus
C nunquam procederet ad partes D, nempe antrorſum,
niſi commoueretur nauigium, cui eſt affixus, & eo transfer­
retur, vbi remi eſt principium, cum ſemper nauigium per
impulſum in ipſa remigatione acceptum, ſequatur motum.
principij mouentis nempe manubrij à quo fertur antror­
ſum, & ſic impoſito per motum manubrij ab A vſque ad
D, ſcalmus, qui erat in C, conſtituetur in H, palmula re­
trocedente à B vſque ad F.
Hæc paucis mutatis, vel adiunctis Ariſtoteles profert,
quæ ſanè licet probent maius eſſe ſpatium AD, quod ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index