Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1nubrium conficit antrorſum; quam ſpatium BF, quod pal­
mula tranſmittit retrorſum; non tamen probant prout opus
erat, ſpatium quoque CH, quod à ſcalmo cum naui per­
curritur, maius eſſe, quàm ſpatium, quod in contrarium prę­
terit palmula, vt BF, vel aliud ſimile.
Quare occaſionem
nobis tribuunt explicandi, num ſemper hoc accidat, vt ma­
gis in anteriora progrediatur nauigium, quàm ipſius remi
palmula retrocedat, an verò quandoque tantum, & qua.
ratione fiat.
Dicendum ergo eſt, aliquando nauigium in anterinora moue­
ri abſque eo, quod palmula retrocedat, aliquando verò tan­
tum prouehi nauigium, quantum palmula retroceſſerit; ſed
vt plurimum, magis procedi nauigium, quàm palmula in.
contrarium cædat.
Prima pars huius aſſertionis in duobus caſibus verifica­
tur.
Prior eſt, cum æquale ſpatium pertranſierit nauigium,
ac remi manubrium motu proprio, quo ſcilicet circa ſcal­
mum conuertitur: tunc eorum palmula manet immota.
Nam ſi exempli gratia nauigium pertranſeat palmum ſpa­
tij, manubrium verò ſimul ſuo motu proprio alterum, iam,
in fine ipſius remigationis ipſum manubrium per duos pal­
mos diſtabit à loco priori vnde diſceſſerat.
At palmula cum
per motum quidem nauigij anterius tranſlata eſſet ad ſpa­
tium vnius palmi, per motum verò manubrij ſimul retro­
ceſſiſſet ad alium palmum (siquidem tantum retrocedit pal­
mula quantum antecedit manubrium motu proprio, ſuppo­
ſito, quod æquè diſtent à ſcalmo) ſequitur verè ac ſimplici­
ter ipſam palmulam dimotam non fuiſſe.
Sicut homo qui
pari paſſa graditur contra curſum nauigij à prora in pup­
pim, ſimpliciter non mouetur, quia ſemper eandem ſeruat
diſtantiam à punctis fixis, vt a terra, vel cælo.
Notandum tamen eſt in caſu deſcripto, nauigium non.
moueri ſola virtute eiuſdem remigationis. Nam ſpatium,
quod percurrit virtute illius, nec computari poſſet vltra il­
lud, quod ſimul percurrit manubrium motu proprio; nec
vnquam eſſet illi equale.
Semper enim plus mouetur ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index