Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1vtrumque, duplum ſpatium percurrere reſpectu illius, quod
virtute ſolius prædictæ remigationis percurriſſet.
Poſterior verò caſus, in quo verificatur palmulam ad mo­
tum antrorſum nauigij non retrocedere, eſt cum celerius fer­
tur nauigium, quàm remi manubrium.
Siquidem cum in tan­
tum palmula poſſit retrocedere, in quantum manubrium
motu proprio in anteriora amplius progreditur quàm naui­
gium, ſi celerius feratur nauigium quàm manubrium, ma­
iuſque proinde ſpatium percurrat, palmula nullo modo po­
terit retrocedere.
Etenim poſito, quod manubrium motu
proprio decurrat ſpatium bipalmare, per totidem palmos
palmula retrocederet, ſi nauigium maneret immotum: At
ſi ſimul nauigium percurrat ſpatium quadripalmare, nihil
palmula retrocedet.
Nam quo tempore retrocederet vnum,
duplum progrederetur in contrarium.
Secunda verò pars concluſionis, videlicet tantum quan­
doque
palmulam retrocedere, quantum prouehitur nauigium;
ex eo probatur.
Nam ſi remi manubrium motu proprio, du­
plum confecerit ſpatium, quam nauigium; vt verbi gratia
quadripalmare reſpectu bipalmaris, palmula quidem per
totidem ſpatij palmos retroceſſiſſet, niſi obſtaret motus na­
uigij in contrarium: At non obſtat, niſi per dimidium, nem­
pe ſecun dum ſpatium bipalmare, quod certè nauigium ſimul
cum toto remo in anteriora percurrit: ergo per æquale ſpa­
tium bipalmare palmula retrocedet.
Tertia denique aſſertionis pars, nempe magis, vt pluri­
mum prògredi nauigium, quàm palmulam in contrarium,
ex dictis ferè oſtenditur apertiſsimè.
Quia licet maius ſpa­
tium decurrat remi manubrium, quàm nauigium, quando
ipſum nauigium mouetur ſolùm in virtute eiuſdem remiga­
tionis, vt frequentius accidit: rarò tamen exceſſus ad dimi­
dium videtur pertingere, ita vt manubrium motu proprio
duplum conficiat ſpatium, quàm nauigium.
Cum autem
huiuſmodi exceſſus ad dimidium non pertingit, neque pal­
mula per æquale ſpatium retrocedet, ſed minus.
Vnde ſi
manubrium progrediatur vt tria; nauigium vero vt duo, pal-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index