Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1prænotat Baldus, eſt quædam vectium ſpecies, cuius bra­
chia in angulum deſinunt, ipſiusque anguli cuſpis in operatio­
ne conſtituitur centrum, ac fulcimentum circa quod bra­
chia conuertuntur.
Ad quam ſpeciem reducitur ferreus
malleus prout eam partem continet, qua clauos reuellit.
Etenim vt obſeruari poteſt in hac figura, mallei manubrium
conſtituit vnum brachium AB; alterum verò pars qua cla­
uos reuellit, nempe BC.
Et ex vtriſque fit angulus ABC,
ipſo malleo in extractione clauorum
cuſpidi innixo vbi B.
45[Figure 45]
Similiter ergo malus in naui conſi­
derari poteſt tanquam brachium ve­
ctis, quod alteri coniungatur, nempe
illi parti carinę, quę vergit ad puppim,
& cum qua conſtituit angulum in pun­
cto vbi deſinit altitudo ipſius mali.
Nam
impetu in alterum extremum ipſius ma­
li incuſſo, nempe circa locum vbi vr­
get antenna velo agitata à ventis, ipſa
ſummitas mali declinaret ſi poſſet ad
proram, tanquam per conuerſionem
circa punctum explicatum, in quo conſtituitur angulus, ſi­
mulque
eleuaretur ſi poſſet carina ex parte puppis.
Quemad­
46[Figure 46]
modum in propoſito an­
gulo ABC; ſi latus AB
declinaret in BD per
impulſum acceptum in
A; latus etiam BC ele­
uaretur in BE.
Quoniam
verò declinare non po­
teſt malus, nec pars illa
carinæ per conſequens
eleuari abſque immer­
ſione proræ, totus impe­
tus incuſſus refunditur
in lationem antrorſum, eo quod mare cum ſit fluidum non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index