Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1
COMMENTARIVS.
Ad colligendum quæ nam ſit artis mechanicæ facul­
tas quantauè ſit eius dignitas, & excellentia ex ma­
gnis ac mirabilibus, quæ operatur; illud in primis
Ariſtoteles præmittit, eorum quæ miraculo habentur, alia
quidem natura contingere, vt inſueta & peregrina, quorum
ignorantur cauſæ: alia verò præter naturam, vt quæ artificio
aliquo adhibito ſupra vires patrantur atque ad propriam ho­
minum vtilitatem ordinantur.
Siquidem natura nonnunquam
deficit in quibuſdam, quæ vſui nobis eſſe poſſunt, imò con­
trarium facit, quia eundem ſemper, ac ſimpliciter ſeruat mo­
dum in ſuis operationibus; vtile autem ad vſum hominum
diuerſimodè accommodatur, ac multifariam commutatur,
iuxtà ſcilicet varias exigentias, & opportunitates.
Quando
igitur quippiam præter naturam nos facere oportuerit, ob
difficultatem quam plerunque in ſe id, quod faciendum eſt
continet, hæſitare, & cogitare nos cogit quomodo faciamus,
artemque aliquam propterea quærere quæ difficultati ſuccur­
rat, ae nos ad finem conſequendum opportunis, aptisque me­
dijs dirigat atque perducat.
Cum verum ſit quod Antipho
ſcribit Poeta, arte nos ſuperare ea, in quibus vincimur à na­
tura.
Quamobrem concludit Ariſtoteles, eam artem, ſeu
artis vniuerſæ partem, quæ huiuſmodi ſuccurrit difficultati­
bus, nosque adiuuat ad operandum & conſequendum ea, quæ
ſunt præter naturam, Mechanicam appellamus.
Hac enim
vtimur in his in quibus minora ſuperant maiora, & quæcun­
que paruam vim habentia, magna mouent pondera; inſuper
& in omnibus ijs, quæ cadunt ſub problemata, quæ commu­
niter vocantur mechanica.
Sunt autem (inquit) problema­
ta mechanica, neque naturalibus quæſtionibus omnino ea­
dem, neque ſeiuncta valde: verùm mathematicarum contem­
plationum, naturaliumque communia.
Quia ſcilicet non eo­
dem modo nec eadem ratione procedunt problemata me­
chanica, ac naturalia ſeu phyſica.
Siquidem diuerſis vtun­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index