Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1gio applicatur vecti inter fulcimentum, & onus; nempe vbi
malus ipſe vltimo intra corpus nauigij continetur, vt paulo
ante deſcripſimus.
Dum enim iactatur ſimul cum nauigio
malus, ac propterea cogitur inclinari, obſtat quantum po­
teſt antenna in ſuperiori eius parte alligata tanquam onus
incumbens, quod perpendiculariter ad mundi centrum gra­
uitans, reſiſtit inclinationi, ne contra propriam rectitudinem,
ac naturalem propenſionem à perpendiculo deuians, obli­
què ad latera vergat.
Magis autem, aut minus valet reſiſtere, iuxta maiorem,
aut minorem diſtantiam, quam habet à ſede mali, vbi con­
ſtituitur centrum ipſius motus circularis, quem ad commo­
tionem nauigij per varios arcus conficit malus.
Quo enim
plus à centro, ſeu fulcimento diſceſſerit onus, eo difficilius
dimouetur: diſtabit autem tanto magis à ſede mali, ac fun­
do nauis antenna, quantò altius ſublimatur.
Accedit quia
ſimul magis diſtabit à parte vbi vis incutitur malo in ſum­
mo foramine nauis hinc inde illum impellentis: potentia
verò remotius ab onere applicata, quàm à fulcimento ve­
ctis, minus illud mouere poteſt quando fulcimentum con­
ſtituitur in altero vectis extremo: Vt ſi quiſpiam extremo
ſariſſæ alicubi obfirmato, ac manu prope ipſum extremum
illi admota, aliquod pondus altero extremo dimouere co­
netur.
Antenna ergo remotiſſimè à loco vbi virtus impul­
ſiua in malo refunditur collocata, difficillimè commouetur,
proindeque ſimul cum illa totum nauigium cuius commotio­
ni magis valebit obſtare.
Quod ſanè verificatur in mediocri, vel modica fluctuum
eleuatione, vt conſultò innuimus; alioquin nimis extuante
mare, nimisque obtumeſcentibus vndis, dum validè iactatur
nauigium, oppoſitum experimur.
Tunc enim ſi antenna in
illo diſtantiori ſitu conſtituatur, ac ſemel cum nauigio admo­
dum inclinetur malus, ad totalem potius euerſionem con­
duceret.
Quandoquidem linea perpendicularis, qua onus
antennæ mundi centrum petit ob talem inclinationem, non
caderet intra nauigium, ſed foris à latere, quò propenſius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index