Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1ta leuior reſpectu grauioris, non ſolum æqualis magnitudi­
nis, ſed etiam maioris, quam aliàs quæſtione præcedenti di­
xerat moueri facilius, ac velocius minore cæteris paribus.
Cauſamque ſciſcitandi eam eſſe videtur, quoniam libra in
æquilibrio conſtituta, ſicut etiam rota ſtans perpendicula­
riter ſuper planum, aut in axe ſuffulta, quæ ſimilem habet
rationem, cuiuſcunque grauitatis fuerit, ſtatim atque ex ali­
qua parte impingatur, vel onus aliquod alteri eius extremo
ſuperaddatur; amplius manere non poteſt in illo ſitu, aut
poſitione, eo quod neceſſariò æquilibrium auferatur per
additionem ponderis, vel impetum incuſſum in alteram eius
extremitatem; proindeque ſiue ipſa libra ſit ferrea, ſiue li­
gnea grauior, aut leuior, æquè facilè deberet moueri: idem­
que verificari de rota.
Quæſtioni tamen reſpondet Ariſtoteles, grauiora corpo­
ra difficilius moueri non modo directè contra proprium
nutum, quo tendunt deorſum, vt cum rurſum eleuantur; ſed
etiam obliquè cum feruntur ad latera in tranſuerſum, quo
certè natura ſua pondus non vergit.
Quamobrem hoc ip­
ſo, quod libra, vel rota dimoueri non poſſit ab æqui­
librio, quin obliquè circumferatur per motum miſtum, ac
præter naturalem circa proprium fulcimentum, vel axim;
quo grauior fuerit, eo difficilius mouebitur, magisque huic
motui repugnabit, grauior autem eſt libra ponderibus onu­
ſta, quàm vacua.
Similiterque rota ferrea, quàm lignea, vel
ferrea, aut lignea quadripalmaris diametri, quàm alia eiuſ­
dem materiæ, ſed bipalmaris.
Nec retorqueri poteſt hoc argumentum contra Ariſtote­
lem, vt Baldus contendit ex eo, quod cum grauius pondus
violentius deſcendat, maiori niſu deorſum ferri deberet
pars illa rotæ, vel libræ per additionem ponderis, vel impul­
ſu aliquo mota.
Nam licet grauius pondus ſi deorſum fe­
ratur, violentius quidem deſcendet, non tamen per hoc fa­
cilius à loco ſuo, vel quiete dimouetur.
Deinde quia ſicut
maius pondus auget procliuitatem ad motum perpendicu­
larem verſus mundi centrum; ita difficultatem auget re-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index