Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1nit Pappus lib. 8. Vtrarumque autem figuram hic erit in­
ſpicere delineatam.
56[Figure 56]
Quærit igitur Ariſtoteles quid ſit in cauſa, vt huiuſmodi
ſcytalis, quæ minores valde rotas obtinent, quàm currus,
facilius quàm ipſis curribus onera aſportentur cum quæ­
ſtione nona conſtiterit, maiores rotas facilius, ac celerius
onera mouere.
Optimèque ſtatim reſpondet, id ex eo con­
tingere, quòd cum ſcytalarum rotæ vnitum ſibi axem, non
autem ſeiunctum, vt plauſtrorum rotæ ſortiantur, nulla inter
ipſas, & axem offenſatio intercedit, ſicut in curribus, aut
plauſtris.
Axis enim currus duplici ex parte præmitur,
nempe deſuper ab oneribus incumbentibus, & ex latere
dum ante, vel retro trahitur à mouentibus.
Quare in dupli­
ci etiam & correſpondenti parte præmit rotas intra ipſarum
modiolum, vbi cum rotæ ſeiunctæ ab eo ſint, ac diſſimili mo­
do moueantur, neceſſario ſeſe ad inuicem ſecundum vtram­
que partem offenſant atque collidunt, eo quod diuerſo ſibi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index