Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 303 > >|
1tate, quæ extra ipſum iugum, vel ſuculam prominet, vbi
manus communiter adhibetur: ac onus conſtituitur in exti­
ma ipſa vtriuſque corporis ſuperficie, quam fortiter præ­
mendo vbi è foramine prodit, ſecum conuoluit, ac verſat.
Cuius quippe vectis ſimilitudinem, & operationem hacte­
nus etiam in malo expreſsimus loquendo de motione nauis
vento agitatæ.
Cum itaque plus atque celerius transfera­
tur ab eadem potentia extremum ſemidiametri, quod ma­
gis à centro diſtat in deſcriptione circuli, nec non plus, ac
facilius mouere valeat extremum vectis, quod longius à
fulcimento reſpectu oneris leuandi protenditur, quò lon­
giores fuerint collopes, ſemidiametri, ac vectis rationem
adepti, magisque eorum extrema à fulcimento, ſeu centro
in ſuperficie conuoluenda diſtauerint, eò faciliùs iugum, aut
ſuculam contorquendo verſabunt.
Quoniam verò in omni
vecte maior, aut minor diſtantia, quàm à centro, vel fulci­
mento habet extremum, in quo applicatur potentia, atten­
ditur ſolummodo reſpectu diſtantiæ, quam ſimul habet onus
ab eodem centro, vel fulcimento; hinc fit, vt in graciliori­
bus ſuculis, minore exiſtente diſtantia à centro ad circum­
ferentiam, ſeu extimam ſuperficiem conuexam vbi conſti­
tuitur onus, & vbi fit collopis præſsio, maior diſtantia relin­
quatur vſque ad alterum extremum eiuſdem collopis, quod
eſt extra; ac iuxta maiorem hanc proportionem, magis pa­
riter collops ipſe mouere ſuculam valeat.
Quod ſi contra hanc expoſitionem obijciatur, quòd Ari­
ſtoteles palàm & abſolutè docuerit, tàm ſuculam, quàm iu­
gum conſtitui centrum in collopum motione; ex quo aſſum­
pto minus concluderentur, quæ de ipſius mente relata ſunt;
Occurrendum eſt, id ſano modo eſſe intelligendum.
Nam
eodem pacto præcedenti quæſtione apud ipſum Philoſo­
phum legimus, manum, non iuncturam brachij habere
rationem centri in motu circulari, quo circumuertitur fun­
da.
Et tamen ibi vt vidimus ſicut hic omnino diuerſus eſt
ſenſus, qui ſanè potius ex contextu aliorum omniumque
verborum, quàm ex vno tantum verbo fortè mendoſo eli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index