Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1dente ſuomet ponderi. Alioquin lignum ipſum, aut non
recederet à ſua rectitudine, aut frangeretur.
Quod ſi ſu­
ſpendatur ex medio, in ipſo medio fulcietur vtrumque di­
midium, ceu duplex vectis vtrinque applicatus, extremita­
tibus vtrinque pariter grauitantibus, ac propendentibus
tanquam in remotiſſimo loco à communi centro ſiue fùlci­
mento.
In quibus omnibus ſemper valet eadem ratio ſu­
pra explicata.
Quæſtio Decimaſeptima.
Cvr à paruo existente cuneo magna ſcindun­
tur pondera, & corporum moles, validaque fit
impreſsio?
An quia cuneus duo ſunt vectes,
ſibi inuicem contrarii?
vterque autem &
pondus habet, & hypomochlion; quod diuellit,
& comprimit.
Plagæ quin etiam ipſius latio
pondus, quod percutit, & mouet, magnum facit, & quoniam
motum mouet, ipſa celeritate valentius fit.
Paruo autem exi­
stente vectæ, magnæ illum conſequuntur vires: quamobrem
vltra magnitudinis decentiam latet mouens.
Sit cuneus vbi
ABC, quod verò cuneo ſcinditur DEFG.
Vectis igitur fit
ipſa AB, pondus verò ipſius B inferior pars, hypomochlion
autem DG huic autem contrarius vectis BC.
Percuſſa igi­
tur AC, vtroque illorum vtitur vecte ſcindit enim ipſum B.
COMMENTARIVS.
Celebrem non minus ac agitatam quæſtionem tam
parua in re hic inſtituit Ariſtoteles.
Quippe cum
eius ſolutioni aliàs præclaræ, & ingenioſæ, non om­
nes pręſertim recentiores prorſus velint, aut valeant acquie­
ſcere.
Quærit enim cur paruo exiſtente cuneo, tam valida
eius adminiculo fiat virtutis impreſsio, vt facilè magna ſcin­
dantur corpora, quæ alijs maioribusque adhibitis inſtrumen­
tis vix ſcindi aliquo modo poſſent.
Soluitque ſtatim, quia in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index