Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 303 > >|
1cuneo, duo ſunt vectes ſibi inuicem aduerſi, quorum vter­
que & pondus habet, & fulcimentum, quod comprimens
diuellit; impulſu ſcilicet accepto ab ipſo motore, qui dum
cuneum malleo, vel alio corpore percutit, ſimul vtroque
vtitur vecte.
Magna autem vis illi incutitur ex mallei per­
cuſſione, eo quod malleus celerrimè motus moueat ſiue
percutiat.
Lationis enim celeritate validius ferit. Ob vectis
igitur naturam, quam cuneus participat, & qua vires augen­
tur, validamque mallei percuſſionem, magnas contingit
ſcindi, aut ſaltem findi corporum moles, paruo adhibito
cuneo in rimula ipſius molis.
Quod adhuc ſchemate decla­
rans, hæc ferè ſubnectit idem Ariſtoteles.
Eſto cuneus ABC, cuius apex, ſeu vertex B ſit ìntra
corpus ſcindendum DEFG.
Vectis autem vna conſiderata
in ipſo cuneo ſit AB, cuius pondus infra verticem B, nem­
pe ad partes ED, vt vbi H.
Fulcimentum verò I circa in­
greſſum cunei, ſeu principium rimæ.
Huic autem vecti alius
61[Figure 61]
oppoſitus vectis
conſtituatur BC,
cuius pondus ſu­
pra verticem B
ad partes FG
vbi K, fulcimen­
tum verò in L.
Valde igitur per­
cuſſo cuneo in
AC, vectis AB fulta in I ſimul fulcimentum præmens, mo­
uebit verſus G; onus autem H verſus M.
Vice autem ver­
ſa vectis CB, fulcimentum L mouebit verſus D: Onus ve­
rò K verſus N.
Quibus motibus dum partes molis ad
oppoſita impelluntur, molem ipſam ſcindi neceſſe eſt.
Huic autem Ariſtotelis doctrinæ, ac ſolutioni duo obijcit
Baldus.
Primum eſt, quia ſi darentur explicati vectes in cu­
neo, eorum extremitates inuicem contendentes in puncto
B altera alteri ne quidquam operarentur eſſet impedimen­
to, vt late probat Guidus Vbaldus tractatu de cuneo.
Se-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index