Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 303 > >|
1cundum verò eſt, quia in ipſo ſciſſionis actu, facta aliqua di­
ſtractione partium molis adhuc non in totum diſciſſæ, ver­
tex cunei, quo pondera vtrinque diuelli, ac moueri debe­
rent, nihil vt plurimum tangit in rimula dum ipſa vlterius
dilatatur.
Ad primum tamen reſpondetur, ſi concipiamus in cuneo
vectes explicatos ex parte A vrgere verſus G, & ex parte
C vrgere verſus D; verticem verò non tranſgredi punctum
B; ſed in eo quieſcere: tunc quidem ſequi, extrema ipſorum
vectium ſibi inuicem obſtare in puncto B, nè in contrarium
moueantur, moueantque adiacentia pondera modo deſcri­
pto.
At ſi concipiamus, vt re vera eſt apicem ipſum ſimul
pergere ad partes EF: tunc in ipſo motu optimè intellige­
mus, concurrentiam extremorum vtriuſque vectis in vni­
cum illud punctum terminatiuum verticis, nihil obſtare
quominus pars vectis, quæ ſequitur poſt illud vbi K, impel­
lat aliam ſibi correſpondentem in mole ſcindenda verſus
N: & pars vbi H, aliam ſimilem verſus M.
Siquidem hoc
ipſo, quod vertex vlterius pergit, partes illum vtrinque con­
ſequentes in proportionatum ſibi locum ſuccedere non poſ­
ſent, niſi prius inde expellerentur per ſciſſionem partes molis,
quæ eundem locum occupabant.
Pars autem vbi K in
mole ſcindenda non expellitur inde virtute vectis AB; ſicut
nec H virtute vectis CB; cum nullam vim vtraque pati
poſſit à vecte niſi illa nitatur in contrariam partem.
Ergo ex­
pulſio partis K fit virtute vectis CB, quæ contra nititur; &
expulſio partis H, virtute vectis AB.
Quod eſt ipſum ver­
ticem, ſeu apicem fungi officio extremorum vtriuſque ve­
ctis ad remouendas vtrinque partes corporis ſcindendi tan­
quam ad leuanda pondera virtute impetus in contrarium
impreſsi in alterutro extremo, vt in AC vbi applicatur po­
tentia mouentis, ſeu percutientis.
Non igitur res ita eſt con­
cipienda quaſi vertex B tanquam extremum duorum ve­
ctium contra nitentium ſimul moueretur ad oppoſita ad
partes M, & N: Sed vt dum ipſe vertex B mouetur ſu­
per lineam BO, partes cunei vtrinque ſequentes, ac paula-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index