Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1cunque pondera, ad aerem vel aquam artificiosè pellendam,
attrahendam, aut continendam, ad miſſilia proijcienda, aliaque
ſecundum varias poſitiones locanda, vel de loco ad locum,
diuerſimodè transferenda, & ſimilia, quæ per ſe nota erunt
mechanicamenta omnia ad id præſtandum accomodata, ac
ſpeculationes mechanicas recenſenti.
Deinde obſeruandum eſt, ad prædictam motionem, aut
quietem arte conſequendam, duo potiſſimum conſiderari à
Mechanico; nimirum & quantitatem ponderis ex parte cor­
poris mouendi, & quantitatem virtutis ex parte mouentis, ſi­
ue immediatè ipſe moueat per virtutem intrinſecam, fiue per
impreſſionem impetus, aut per inſtrumenta.
In hoc enim ars
ipſa mechanica ſita eſt, vt habita ratione ponderis, aut leui­
tatis corporis mouendi aut detinendi, proportionalis vis ad id
præſtandum adhibeatur, congruaque applicentur machina­
menta, ad ſupplendum quod deeſt naturali virtuti.
Quod
nequaquam fieri poſſet ſine conſideratione quantitatis vtriuſ­
que, nempe ponderis mouendi, & virtutis motiuæ vbi tota
fundari debet proportio vnius ad alteram.
Denique obſeruandum etiam erit, prædictam quantitatem
ponderis, tum grauitatem, tum leuitatem reſpectu diuerſorum
à Mechanicis appellari.
Maior enim quantitas ponderis re­
ſpectu minoris, ab ipſis dicitur grauitas; minor vero compa­
ratione maioris, dicitur leuitas.
Sicut illud corpus ab ipſis
dicitur leue, quod minus habet pondus reſpectu alterius; il­
lud vero graue, quod maius; etiam ſi per ſe ſimpliciter lo­
quendo vtrumque graue ſit.
Non enim Mechanicus accipit
graue aut leue ſimpliciter & ſecundum ſe, quemadmodum vt
plurimum accipit Phyſicus (nempe per graue intelligendo,
quod nullam habet in ſe leuitatem, per leue autem quod nul­
lam habet in ſe grauirtatem;) ſed ſemper vtrumque accipit
reſpectiue; ita vt idem dicatur graue & leue reſpectu diuerſo­
rum, vt habetur etiam apud Ariſtotelem lib. 4. de cœlo tex.
27. vbi aer & aqua reſpectu terræ dicuntur leuia, reſpectu ve­
ro ignis, grauia.
His ergo præmiſſis facile primo intelligetur, ſubiectum ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index