Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 303 > >|
1taculo D ſuſtineri intelligetur, ſed ſimul ab vtroque, ita
vt dimidium, alterutri reſpondeat virtuti.
Quo fit vt cum
potentia ad pondus attollendum, ipſa inferiori trochlea vti­
tur tanquam vecte non paruam virtutem ab ipſa trochlea
mutuetur, non ſecus ac à vecte, cuius alterum extremum fir­
miter alicubi ſit innixum, ad eleuandum pondus, quod ex
eius medio pendeat, vt conſtare poteſt in deſcripto vecte
64[Figure 64]
ABC, cuius extre­
mum C fulciatur in
D, extremum verò
A ſit à potentia ele­
uandum, & ex pun­
cto medio B propen­
deat
onus alligatum,
quod ſit ipſum E.
Nam & ſi pondus
potentiæ vires excederet, duplamque ferè proportionem ha­
beret reſpectu earum, omnino tamen beneficio vectis tolle­
retur, cum dimidium tantùm illius ipſi potentiæ reſponde­
ret.
Quod ſi plures orbiculi in ipſa inferiori trochlea con­
tineantur, idem fiet, ac ſi totidem vectibus eiuſdem rationis
idem pondus ab eadem potentia moueatur.
Nam cum ſin­
gulis pariter onus leuandum impartiri debeat, quò plures
fuerint rotulæ ſicut vectes, eò minus potentiæ ad leuandum
propria virtute relinquitur, ac propterea minor, ac minor
virtus in trahente requiritur iuxta numerum rotularum.
Cæterum in qua ſigillatim proportione ad multiplicatio­
nem ipſarum rotularum in inferioribus trochleis, augeatur
virtus mouentis, vel pondus imminuatur, ſumendum eſt ex
codem Guido Vbaldo, & alijs, qui hac de re ex profeſſo, ac
fuſiùs tractant; cum ad explicationem, & confirmationem
doctrinæ Ariſtotelis, ſufficiat oſtendiſſe, qua ratione, & via
id poſſit contingere.
Et ſi quis multiplicatis trochleis, ſu­
culis, ac vectibus, vt hic idem Philoſophus ait, magna vide­
rit pondera eb exigua virtute moueri, aut eleuari, deſinat
admirari.
Nam & ore tantum perflando vidi pondus tre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index