Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1teriale adæquatum facultatis mechanicæ eſſe grauia & leuia,
ſeu quantitatem ponderis ipſorum, ac virtutis qua moueri
debent aut detineri.
Ratio autem eſt, quia in ſcientijs, illud
dicitur ſubiectum materiale adæquatum, quod complectitur
omnia de quibus in ſcientia tractatur; omne autem de quo in
hac ſcientia tractatur, reducitur ad corpus aliquod graue, aut
leue mouendum aut detinendum, ſiue ad quantitatem virtu­
tis qua moueri debet aut detineri; Proindeque ipſa grauia &
leuia vt ſic, ſimulque virtus motiua ac detentiua illorum, me­
ritò huius facultatis mechanicæ materiale ſubiectum adæ­
quatum deſignatur.
Secundo vero non minus facile conſtabit, obiectum forma­
le eiuſdem facultatis eſſe admirabilem, & artificioſam mobi­
litatem, aut quietèm ipſorum grauium, & leuium, abſtrahen­
do à motione & quiete naturali aut violenta, vt quæ per im­
petum impreſſum, aut detentionem fieri conſueuit.
Conſtat
autem ex eo quod obiectum formale cuiuſque facultatis, aut
ſcientiæ, eſt ipſa ratio ſub qua de proprio ſubiecto materiali
agitur in tali ſcientia: ratio autem ſub qua in mechanica fa­
cultate agitur de graui & leui, virtuteque motiua aut detentiua
eorum, eſt ipſa artificioſa mobilitas ſecundum locum, & quies
conſequenda ipſorum, mediantibus præceptis tradendis in
eadem ſcientia, vt per ſe patet ex fine explicato, ad quem
tota hæc ſcientia dirigitur, & ordinatur.
Ea ergo admirabi­
lis, artificioſaque mobilitas, iure cenſeri debet formale obie­
ctum huius facultatis mechanicæ.
Quo tandem fit tertio, vt obiectum totale, & adæquatum
mechanicæ facultatis in vniuerſum, ſint ipſa grauia & leuia
prout artificiosè mobilia, & vt ita dicam quieſcibilia, ſimulque
omnia quæ de ipſis demonſtrantur in hac eadem ſcientia.
Quod certe non obſcurè ſumitur ex Pappo Alexandrino lib.
8. ſuarum Collectionum, vbi mechanicam contemplationem
docet verſari circa ſtatum & lationem corporum, motumque
ſecundum locum in vniuerſo, vt eorum quæ natura fiunt, cau­
ſas reddat; eorum verò quæ à natura ſua diſcedere coguntur
extra propria loca, in contrarios motus per ſua theoremata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index