Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 303 > >|
1verò nonniſi appendiculum æquipondij ſuſpenſum depen­
deat: Semper tamen ipſa ſtatera libram refert, cum eius
axis, ac fulcimentum ſit inter onus, & æquipondium, ipſiusque
69[Figure 69]
æquipondij appendiculum, alterius lancis, vel vnci cum
pondere vicem ſubeat; ſiue ipſum fulcimentum, aut ſpar­
tum conſtituatur in puncto omnino medio, ſiue ſecus, vnde
prouenit inæqualitas brachiorum, cum hæc libræ naturam
non auferat, nec immutet, vt diximus ſuo loco.
Rurſumque vectis pariter naturam ſimul ſortitur ſtatera,
quia fulcimentum habet vbi incumbit in axe, ſeu ſparto,
quod idem eſt, ac punctum vnde ſuſpenditur, & circa quod
ipſa conuertitur, pondusque leuandum conſtituitur merces
in lancem inuecta, vel vncis infixa; & potentia mouens, ip­
ſum appendiculum æquipondij.
Cum igitur ea ſit vectis, ac
libræ natura propriaque conditio, vt cum alterum eius à ful­
cimento brachium longius protenditur, vt in ſtatera contin­
git, paruo in ipſius extremitate adhibito pondere, magnam
valeat molem ex altero breuiori brachio pendentem attol­
lere, iuxta proportionem vtriuſque diſtantiæ à centro, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index